Hošeah(הושע) - Osea 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. | |
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, | |
3 et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit. | |
4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor. | |
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. | |
6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur : | |
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. | |
8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : | |
9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. | |
10 Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. | |
11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. | |
12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. | |
13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. | |
14 Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. | |
15 Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius. | |
16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris : | |
17 super furem enim est confusio et p?nitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. | |
18 Justifica pusillum et magnum similiter. |