Hošeah(הושע) - Osea 46
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, | |
2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. | |
3 Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphæas ! | |
4 Quis ante illum sic restitit ? nam hostes ipse Dominus perduxit. | |
5 An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo ? | |
6 Invocavit Altissimum potentem, in oppugnando inimicos undique : et audivit illum magnus et sanctus Deus, in saxis grandinis virtutis valde fortis. | |
7 Impetum fecit contra gentem hostilem, et in descensu perdidit contrarios : | |
8 ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile. Et secutus est a tergo potentis : | |
9 et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse, et Caleb filius Jephone, stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis, et perfringere murmur malitiæ. | |
10 Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sexcentorum millium peditum, inducere illos in hæreditatem, in terram quæ manat lac et mel. | |
11 Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, | |
12 ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo. | |
13 Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino, | |
14 ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo : | |
15 et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. | |
16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. | |
17 In lege Domini congregationem judicavit, et vidit Deus Jacob : et in fide sua probatus est propheta, | |
18 et cognitus est in verbis suis fidelis, quia vidit Deum lucis. | |
19 Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. | |
20 Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam : | |
21 et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim : | |
22 et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi : pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. | |
23 Et post hoc dormivit : et notum fecit regi, et ostendit illi finem vitæ suæ : et exaltavit vocem suam de terra in prophetia, delere impietatem gentis. |