Shemòt (שמות) - Esodo 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 ויאמר יהוה אל משה עתה תראה אשר אעשה לפרעה כי ביד חזקה ישלחם וביד חזקה יגרשם מארצו | 1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua ”. |
2 וידבר אלהים אל משה ויאמר אליו אני יהוה | 2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus, |
3 וארא אל אברהם אל יצחק ואל יעקב באל שדי ושמי יהוה לא נודעתי להם | 3 qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. |
4 וגם הקמתי את בריתי אתם לתת להם את ארץ כנען את ארץ מגריהם אשר גרו בה | 4 Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. |
5 וגם אני שמעתי את נאקת בני ישראל אשר מצרים מעבדים אתם ואזכר את בריתי | 5 Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. |
6 לכן אמר לבני ישראל אני יהוה והוצאתי אתכם מתחת סבלת מצרים והצלתי אתכם מעבדתם וגאלתי אתכם בזרוע נטויה ובשפטים גדלים | 6 Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. |
7 ולקחתי אתכם לי לעם והייתי לכם לאלהים וידעתם כי אני יהוה אלהיכם המוציא אתכם מתחת סבלות מצרים | 7 Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum |
8 והבאתי אתכם אל הארץ אשר נשאתי את ידי לתת אתה לאברהם ליצחק וליעקב ונתתי אתה לכם מורשה אני יהוה | 8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ”. |
9 וידבר משה כן אל בני ישראל ולא שמעו אל משה מקצר רוח ומעבדה קשה | 9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. |
10 וידבר יהוה אל משה לאמר | 10 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
11 בא דבר אל פרעה מלך מצרים וישלח את בני ישראל מארצו | 11 “ Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua ”. |
12 וידבר משה לפני יהוה לאמר הן בני ישראל לא שמעו אלי ואיך ישמעני פרעה ואני ערל שפתים | 12 Respondit Moyses coram Domino: “ Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ”. |
13 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן ויצום אל בני ישראל ואל פרעה מלך מצרים להוציא את בני ישראל מארץ מצרים | 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. |
14 אלה ראשי בית אבתם בני ראובן בכר ישראל חנוך ופלוא חצרון וכרמי אלה משפחת ראובן | 14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben. |
15 ובני שמעון ימואל וימין ואהד ויכין וצחר ושאול בן הכנענית אלה משפחת שמעון | 15 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon. |
16 ואלה שמות בני לוי לתלדתם גרשון וקהת ומררי ושני חיי לוי שבע ושלשים ומאת שנה | 16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. |
17 בני גרשון לבני ושמעי למשפחתם | 17 Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas. |
18 ובני קהת עמרם ויצהר וחברון ועזיאל ושני חיי קהת שלש ושלשים ומאת שנה | 18 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres. |
19 ובני מררי מחלי ומושי אלה משפחת הלוי לתלדתם | 19 Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas. |
20 ויקח עמרם את יוכבד דדתו לו לאשה ותלד לו את אהרן ואת משה ושני חיי עמרם שבע ושלשים ומאת שנה | 20 Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem. |
21 ובני יצהר קרח ונפג וזכרי | 21 Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri. |
22 ובני עזיאל מישאל ואלצפן וסתרי | 22 Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri. |
23 ויקח אהרן את אלישבע בת עמינדב אחות נחשון לו לאשה ותלד לו את נדב ואת אביהוא את אלעזר ואת איתמר | 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. |
24 ובני קרח אסיר ואלקנה ואביאסף אלה משפחת הקרחי | 24 Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum. |
25 ואלעזר בן אהרן לקח לו מבנות פוטיאל לו לאשה ותלד לו את פינחס אלה ראשי אבות הלוים למשפחתם | 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. |
26 הוא אהרן ומשה אשר אמר יהוה להם הוציאו את בני ישראל מארץ מצרים על צבאתם | 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. |
27 הם המדברים אל פרעה מלך מצרים להוציא את בני ישראל ממצרים הוא משה ואהרן | 27 Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron |
28 ויהי ביום דבר יהוה אל משה בארץ מצרים | 28 in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti. |
29 וידבר יהוה אל משה לאמר אני יהוה דבר אל פרעה מלך מצרים את כל אשר אני דבר אליך | 29 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi ”. |
30 ויאמר משה לפני יהוה הן אני ערל שפתים ואיך ישמע אלי פרעה | 30 Et ait Moyses coram Domino: “ En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ”. |