| 1 Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) |
| 2 cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, |
| 3 ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. |
| 4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. |
| 5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium. |
| 6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens, |
| 7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. |
| 8 Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. |
| 9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei : |
| 10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. |
| 11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua |
| 12 (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. |
| 13 Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, |
| 14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. |
| 15 Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. |
| 16 Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti : |
| 17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. |
| 18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo, |
| 19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis : |
| 20 esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. |
| 21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. |
| 22 At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. |
| 23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. |
| 24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, |
| 25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei. |