Scrutatio

Domenica, 19 maggio 2024 - San Celestino V - Pietro di Morrone ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 24


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 בן שבע שנים יאש במלכו וארבעים שנה מלך בירושלם ושם אמו צביה מבאר שבע1 Septem annorum erat Ioas, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
2 ויעש יואש הישר בעיני יהוה כל ימי יהוידע הכהן2 Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis.
3 וישא לו יהוידע נשים שתים ויולד בנים ובנות3 Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
4 ויהי אחריכן היה עם לב יואש לחדש את בית יהוה4 Post quae placuit Ioas, ut instauraret domum Domini.
5 ויקבץ את הכהנים והלוים ויאמר להם צאו לערי יהודה וקבצו מכל ישראל כסף לחזק את בית אלהיכם מדי שנה בשנה ואתם תמהרו לדבר ולא מהרו הלוים5 Congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis: “ Egredimini ad civitates Iudae et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Festinatoque hoc facite ”. Porro Levitae non festinarunt.
6 ויקרא המלך ליהוידע הראש ויאמר לו מדוע לא דרשת על הלוים להביא מיהודה ומירושלם את משאת משה עבד יהוה והקהל לישראל לאהל העדות6 Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “ Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii?
7 כי עתליהו המרשעת בניה פרצו את בית האלהים וגם כל קדשי בית יהוה עשו לבעלים7 Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim ”.
8 ויאמר המלך ויעשו ארון אחד ויתנהו בשער בית יהוה חוצה8 Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
9 ויתנו קול ביהודה ובירושלם להביא ליהוה משאת משה עבד האלהים על ישראל במדבר9 Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto.
10 וישמחו כל השרים וכל העם ויביאו וישליכו לארון עד לכלה10 Laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam atque miserunt ita, ut impleretur.
11 ויהי בעת יביא את הארון אל פקדת המלך ביד הלוים וכראותם כי רב הכסף ובא סופר המלך ופקיד כהן הראש ויערו את הארון וישאהו וישיבהו אל מקמו כה עשו ליום ביום ויאספו כסף לרב11 Cumque tempus esset, ut deferrent arcam ad magistratus regis per manus Levitarum, et viderent multam esse pecuniam, ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam, quae erat in arca; porro arcam reportabant ad locum suum. Sicque faciebant per singula tempora, et congregata est infinita pecunia,
12 ויתנהו המלך ויהוידע אל עושה מלאכת עבודת בית יהוה ויהיו שכרים חצבים וחרשים לחדש בית יהוה וגם לחרשי ברזל ונחשת לחזק את בית יהוה12 quam dederunt rex et Ioiada his, qui praeerant operibus domus Domini. At illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum, ut instaurarent domum Domini, fabros quoque ferri et aeris, ut domus Dei fulciretur.
13 ויעשו עשי המלאכה ותעל ארוכה למלאכה בידם ויעמידו את בית האלהים על מתכנתו ויאמצהו13 Egeruntque operarii, et obducebatur cicatrix operi per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt.
14 וככלותם הביאו לפני המלך ויהוידע את שאר הכסף ויעשהו כלים לבית יהוה כלי שרת והעלות וכפות וכלי זהב וכסף ויהיו מעלים עלות בבית יהוה תמיד כל ימי יהוידע14 Cumque haec complessent, detulerunt coram rege et Ioiada reliquam partem pecuniae, de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta, phialae quoque et cetera vasa aurea et argentea. Et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae.
15 ויזקן יהוידע וישבע ימים וימת בן מאה ושלשים שנה במותו15 Senuit autem Ioiada plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum.
16 ויקברהו בעיר דויד עם המלכים כי עשה טובה בישראל ועם האלהים וביתו16 Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius.
17 ואחרי מות יהוידע באו שרי יהודה וישתחוו למלך אז שמע המלך אליהם17 Postquam autem obiit Ioiada, ingressi sunt principes Iudae et adoraverunt regem, qui delinitus obsequiis eorum acquievit eis.
18 ויעזבו את בית יהוה אלהי אבותיהם ויעבדו את האשרים ואת העצבים ויהי קצף על יהודה וירושלם באשמתם זאת18 Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum.
19 וישלח בהם נבאים להשיבם אל יהוה ויעידו בם ולא האזינו19 Mittebatque eis prophetas, ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
20 ורוח אלהים לבשה את זכריה בן יהוידע הכהן ויעמד מעל לעם ויאמר להם כה אמר האלהים למה אתם עברים את מצות יהוה ולא תצליחו כי עזבתם את יהוה ויעזב אתכם20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “ Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos ”.
21 ויקשרו עליו וירגמהו אבן במצות המלך בחצר בית יהוה21 Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini.
22 ולא זכר יואש המלך החסד אשר עשה יהוידע אביו עמו ויהרג את בנו וכמותו אמר ירא יהוה וידרש22 Et non est recordatus Ioas rex misericordiae, quam fecerat Ioiada pater illius secum, sed interfecit filium eius. Qui cum moreretur, ait: “ Videat Dominus et requirat! ”.
23 ויהי לתקופת השנה עלה עליו חיל ארם ויבאו אל יהודה וירושלם וישחיתו את כל שרי העם מעם וכל שללם שלחו למלך דרמשק23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum.
24 כי במצער אנשים באו חיל ארם ויהוה נתן בידם חיל לרב מאד כי עזבו את יהוה אלהי אבותיהם ואת יואש עשו שפטים24 Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia.
25 ובלכתם ממנו כי עזבו אתו במחליים רבים התקשרו עליו עבדיו בדמי בני יהוידע הכהן ויהרגהו על מטתו וימת ויקברהו בעיר דויד ולא קברהו בקברות המלכים25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum.
26 ואלה המתקשרים עליו זבד בן שמעת העמונית ויהוזבד בן שמרית המואבית26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semath Ammanitidis et Iozabad filius Semarith Moabitidis.
27 ובניו ורב המשא עליו ויסוד בית האלהים הנם כתובים על מדרש ספר המלכים וימלך אמציהו בנו תחתיו27 Porro de filiis eius, de summa tributi, quod impositum fuerat sub eo, et de instauratione domus Dei scriptum est in commentariis libri regum. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.