Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 21


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וישכב יהושפט עם אבתיו ויקבר עם אבתיו בעיר דויד וימלך יהורם בנו תחתיו1 Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
2 ולו אחים בני יהושפט עזריה ויחיאל וזכריהו ועזריהו ומיכאל ושפטיהו כל אלה בני יהושפט מלך ישראל2 Qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Iahiel et Zachariam et Azariam et Michael et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Israel.
3 ויתן להם אביהם מתנות רבות לכסף ולזהב ולמגדנות עם ערי מצרות ביהודה ואת הממלכה נתן ליהורם כי הוא הבכור3 Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et res pretiosas cum civitatibus munitissimis in Iuda; regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus.
4 ויקם יהורם על ממלכת אביו ויתחזק ויהרג את כל אחיו בחרב וגם משרי ישראל4 Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui; cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israel.
5 בן שלשים ושתים שנה יהורם במלכו ושמונה שנים מלך בירושלם5 Triginta duorum annorum erat Ioram, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem.
6 וילך בדרך מלכי ישראל כאשר עשו בית אחאב כי בת אחאב היתה לו אשה ויעש הרע בעיני יהוה6 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut egerat domus Achab; filia quippe Achab erat uxor eius. Et fecit malum in conspectu Domini.
7 ולא אבה יהוה להשחית את בית דויד למען הברית אשר כרת לדויד וכאשר אמר לתת לו ניר ולבניו כל הימים7 Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore.
8 בימיו פשע אדום מתחת יד יהודה וימליכו עליהם מלך8 In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem.
9 ויעבר יהורם עם שריו וכל הרכב עמו ויהי קם לילה ויך את אדום הסובב אליו ואת שרי הרכב9 Cumque transisset Ioram cum principibus suis et cunctis curribus, qui erant secum, surrexit nocte et percussit Edom, qui eum circumdederat, et omnes duces curruum eius.
10 ויפשע אדום מתחת יד יהודה עד היום הזה אז תפשע לבנה בעת ההיא מתחת ידו כי עזב את יהוה אלהי אבתיו10 Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum.
11 גם הוא עשה במות בהרי יהודה ויזן את ישבי ירושלם וידח את יהודה11 Insuper et excelsa fabricatus est in montibus Iudae et fornicari fecit habitatores Ierusalem et praevaricari Iudam.
12 ויבא אליו מכתב מאליהו הנביא לאמר כה אמר יהוה אלהי דויד אביך תחת אשר לא הלכת בדרכי יהושפט אביך ובדרכי אסא מלך יהודה12 Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae,
13 ותלך בדרך מלכי ישראל ותזנה את יהודה ואת ישבי ירושלם כהזנות בית אחאב וגם את אחיך בית אביך הטובים ממך הרגת13 sed incessisti per iter regum Israel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti:
14 הנה יהוה נגף מגפה גדולה בעמך ובבניך ובנשיך ובכל רכושך14 ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam;
15 ואתה בחליים רבים במחלה מעיך עד יצאו מעיך מן החלי ימים על ימים15 tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies ”.
16 ויער יהוה על יהורם את רוח הפלשתים והערבים אשר על יד כושים16 Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum, qui confines sunt Aethiopibus,
17 ויעלו ביהודה ויבקעוה וישבו את כל הרכוש הנמצא לבית המלך וגם בניו ונשיו ולא נשאר לו בן כי אם יהואחז קטן בניו17 et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat.
18 ואחרי כל זאת נגפו יהוה במעיו לחלי לאין מרפא18 Et post haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
19 ויהי לימים מימים וכעת צאת הקץ לימים שנים יצאו מעיו עם חליו וימת בתחלאים רעים ולא עשו לו עמו שרפה כשרפת אבתיו19 Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus; et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus eius secundum morem combustionis exsequias, sicut fecerat maioribus eius.
20 בן שלשים ושתים היה במלכו ושמונה שנים מלך בירושלם וילך בלא חמדה ויקברהו בעיר דויד ולא בקברות המלכים20 Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum.