Scrutatio

Giovedi, 9 maggio 2024 - Beata Maria Teresa di Gesù (Carolina Gerhardinger) ( Letture di oggi)

M'lakhim (מלכים) - 1 Re 12


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וילך רחבעם שכם כי שכם בא כל ישראל להמליך אתו1 Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
2 ויהי כשמע ירבעם בן נבט והוא עודנו במצרים אשר ברח מפני המלך שלמה וישב ירבעם במצרים2 At Ieroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audito hoc nuntio, reversus est de Aegypto.
3 וישלחו ויקראו לו ויבאו ירבעם וכל קהל ישראל וידברו אל רחבעם לאמר3 Miseruntque et vocaverunt eum. Venit ergo Ieroboam et omnis multitudo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:
4 אביך הקשה את עלנו ואתה עתה הקל מעבדת אביך הקשה ומעלו הכבד אשר נתן עלינו ונעבדך4 “ Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi ”.
5 ויאמר אליהם לכו עד שלשה ימים ושובו אלי וילכו העם5 Qui ait eis: “ Ite usque ad tertium diem et revertimini ad me ”.
Cumque abisset populus,
6 ויועץ המלך רחבעם את הזקנים אשר היו עמדים את פני שלמה אביו בהיתו חי לאמר איך אתם נועצים להשיב את העם הזה דבר6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus, qui assistebant coram Salomone patre eius, cum adhuc viveret, et ait: “ Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic? ”.
7 וידבר אליו לאמר אם היום תהיה עבד לעם הזה ועבדתם ועניתם ודברת אליהם דברים טובים והיו לך עבדים כל הימים7 Qui dixerunt ei: “ Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus ”.
8 ויעזב את עצת הזקנים אשר יעצהו ויועץ את הילדים אשר גדלו אתו אשר העמדים לפניו8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adulescentes, qui nutriti fuerant cum eo et assistebant illi,
9 ויאמר אליהם מה אתם נועצים ונשיב דבר את העם הזה אשר דברו אלי לאמר הקל מן העל אשר נתן אביך עלינו9 dixitque ad eos: “ Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: “Levius fac iugum, quod imposuit pater tuus super nos”? ”.
10 וידברו אליו הילדים אשר גדלו אתו לאמר כה תאמר לעם הזה אשר דברו אליך לאמר אביך הכביד את עלנו ואתה הקל מעלינו כה תדבר אליהם קטני עבה ממתני אבי10 Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “ Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
11 ועתה אבי העמיס עליכם על כבד ואני אוסיף על עלכם אבי יסר אתכם בשוטים ואני איסר אתכם בעקרבים11 Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus ”.
12 ויבו ירבעם וכל העם אל רחבעם ביום השלישי כאשר דבר המלך לאמר שובו אלי ביום השלישי12 Venit ergo Ieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex dicens: “ Revertimini ad me die tertia ”.
13 ויען המלך את העם קשה ויעזב את עצת הזקנים אשר יעצהו13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum, quod ei dederant,
14 וידבר אליהם כעצת הילדים לאמר אבי הכביד את עלכם ואני אסיף על עלכם אבי יסר אתכם בשוטים ואני איסר אתכם בעקרבים14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens:
“ Pater meus aggravavit iugum vestrum,
ego autem addam iugo vestro;
pater meus cecidit vos flagellis,
ego autem caedam vos scorpionibus ”.
15 ולא שמע המלך אל העם כי היתה סבה מעם יהוה למען הקים את דברו אשר דבר יהוה ביד אחיה השילני אל ירבעם בן נבט15 Ergo non acquievit rex populo, quoniam dispositum erat a Domino, ut suscitaret verbum suum, quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Ieroboam filium Nabat.
16 וירא כל ישראל כי לא שמע המלך אליהם וישבו העם את המלך דבר לאמר מה לנו חלק בדוד ולא נחלה בבן ישי לאהליך ישראל עתה ראה ביתך דוד וילך ישראל לאהליו16 Videns itaque omnis Israel quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens:
“ Quae nobis pars in David,
vel quae hereditas in filio Isai?
Vade in tabernacula tua, Israel!
Nunc vide domum tuam, David! ”. Et abiit Israel in tabernacula sua.
17 ובני ישראל הישבים בערי יהודה וימלך עליהם רחבעם17 Super filios autem Israel, quicumque habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam.
18 וישלח המלך רחבעם את אדרם אשר על המס וירגמו כל ישראל בו אבן וימת והמלך רחבעם התאמץ לעלות במרכבה לנוס ירושלם18 Misit rex Roboam Adoniram, qui erat super servitutem; et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Ierusalem.
19 ויפשעו ישראל בבית דוד עד היום הזה19 Recessitque Israel a domo David usque in praesentem diem.
20 ויהי כשמע כל ישראל כי שב ירבעם וישלחו ויקראו אתו אל העדה וימליכו אתו על כל ישראל לא היה אחרי בית דוד זולתי שבט יהודה לבדו20 Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iudae solam.
21 ויבאו רחבעם ירושלם ויקהל את כל בית יהודה ואת שבט בנימן מאה ושמנים אלף בחור עשה מלחמה להלחם עם בית ישראל להשיב את המלוכה לרחבעם בן שלמה21 Venit autem Roboam Ierusalem et congrcgavit universam domum Iudae et tribum Beniamin, centum octoginta milia electorum virorum bellatorum, ut pugnaret contra domum Israel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis.
22 ויהי דבר האלהים אל שמעיה איש האלהים לאמר22 Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens:
23 אמר אל רחבעם בן שלמה מלך יהודה ואל כל בית יהודה ובנימין ויתר העם לאמר23 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad omnem domum Iudae et Beniamin et reliquos de populo dicens:
24 כה אמר יהוה לא תעלו ולא תלחמון עם אחיכם בני ישראל שובו איש לביתו כי מאתי נהיה הדבר הזה וישמעו את דבר יהוה וישבו ללכת כדבר יהוה24 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc ”. Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.
25 ויבן ירבעם את שכם בהר אפרים וישב בה ויצא משם ויבן את פנואל25 Aedificavit autem Ieroboam Sichem in monte Ephraim et habitavit ibi; et egressus inde aedificavit Phanuel.
26 ויאמר ירבעם בלבו עתה תשוב הממלכה לבית דוד26 Dixitque Ieroboam in corde suo: “ Nunc revertetur regnum ad domum David,
27 אם יעלה העם הזה לעשות זבחים בבית יהוה בירושלם ושב לב העם הזה אל אדניהם אל רחבעם מלך יהודה והרגני ושבו אל רחבעם מלך יהודה27 si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et revertentur ad Roboam regem Iudae ”.
28 ויועץ המלך ויעש שני עגלי זהב ויאמר אלהם רב לכם מעלות ירושלם הנה אלהיך ישראל אשר העלוך מארץ מצרים28 Et excogitato consilio, fecit rex duos vitulos aureos et dixit ad populum: “ Nolite ultra ascendere in Ierusalem! Ecce dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti ”.
29 וישם את האחד בבית אל ואת האחד נתן בדן29 Posuitque unum in Bethel et alterum donavit in Dan;
30 ויהי הדבר הזה לחטאת וילכו העם לפני האחד עד דן30 et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan.
31 ויעש את בית במות ויעש כהנים מקצות העם אשר לא היו מבני לוי31 Et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
32 ויעש ירבעם חג בחדש השמיני בחמשה עשר יום לחדש כחג אשר ביהודה ויעל על המזבח כן עשה בבית אל לזבח לעגלים אשר עשה והעמיד בבית אל את כהני הבמות אשר עשה32 Constituitque diem sollemnem in mense octavo, quinta decima die mensis, in similitudinem sollemnitatis, quae celebratur in Iuda. Et ascendit altare; sic fecit in Bethel, ut immolaret vitulis, quos fabricatus erat; constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum, quae fecerat.
33 ויעל על המזבח אשר עשה בבית אל בחמשה עשר יום בחדש השמיני בחדש אשר בדא מלבד ויעש חג לבני ישראל ויעל על המזבח להקטיר33 Et ascendit super altare, quod exstruxerat in Bethel, quinta decima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo; et fecit sollemnitatem filiis Israel et ascendit super altare, ut adoleret.