Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 12


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וישלח יהוה את נתן אל דוד ויבא אליו ויאמר לו שני אנשים היו בעיר אחת אחד עשיר ואחד ראש1 Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: “ Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
2 לעשיר היה צאן ובקר הרבה מאד2 Dives habebat oves et boves plurimos valde.
3 ולרש אין כל כי אם כבשה אחת קטנה אשר קנה ויחיה ותגדל עמו ועם בניו יחדו מפתו תאכל ומכסו תשתה ובחיקו תשכב ותהי לו כבת3 Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia.
4 ויבא הלך לאיש העשיר ויחמל לקחת מצאנו ומבקרו לעשות לארח הבא לו ויקח את כבשת האיש הראש ויעשה לאיש הבא אליו4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi, qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini, qui venerat ad se ”.
5 ויחר אף דוד באיש מאד ויאמר אל נתן חי יהוה כי בן מות האיש העשה זאת5 Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “ Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc;
6 ואת הכבשה ישלם ארבעתים עקב אשר עשה את הדבר הזה ועל אשר לא חמל6 ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit istud et non pepercerit ”.
7 ויאמר נתן אל דוד אתה האיש כה אמר יהוה אלהי ישראל אנכי משחתיך למלך על ישראל ואנכי הצלתיך מיד שאול7 Dixit autem Nathan ad David: “ Tu es ille vir! Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu Saul;
8 ואתנה לך את בית אדניך ואת נשי אדניך בחיקך ואתנה לך את בית ישראל ויהודה ואם מעט ואספה לך כהנה וכהנה8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israel et Iudae et, si parva sunt ista, adiciam tibi multo maiora.
9 מדוע בזית את דבר יהוה לעשות הרע בעינו את אוריה החתי הכית בחרב ואת אשתו לקחת לך לאשה ואתו הרגת בחרב בני עמון9 Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu eius? Uriam Hetthaeum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem tibi et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
10 ועתה לא תסור חרב מביתך עד עולם עקב כי בזתני ותקח את אשת אוריה החתי להיות לך לאשה10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua.
11 כה אמר יהוה הנני מקים עליך רעה מביתך ולקחתי את נשיך לעיניך ונתתי לרעיך ושכב עם נשיך לעיני השמש הזאת11 Itaque haec dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
12 כי אתה עשית בסתר ואני אעשה את הדבר הזה נגד כל ישראל ונגד השמש12 Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis ”.
13 ויאמר דוד אל נתן חטאתי ליהוה ויאמר נתן אל דוד גם יהוה העביר חטאתך לא תמות13 Et dixit David ad Nathan: “ Peccavi Domino ”. Dixitque Nathan ad David: “ Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris.
14 אפס כי נאץ נאצת את איבי יהוה בדבר הזה גם הבן הילוד לך מות ימות14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ”.
15 וילך נתן אל ביתו ויגף יהוה את הילד אשר ילדה אשת אוריה לדוד ויאנש15 Et reversus est Nathan domum suam.
Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit;
16 ויבקש דוד את האלהים בעד הנער ויצם דוד צום ובא ולן ושכב ארצה16 deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus domum pernoctabat iacens super terram.
17 ויקמו זקני ביתו עליו להקימו מן הארץ ולא אבה ולא ברא אתם לחם17 Steterunt autem seniores domus eius iuxta eum cogentes eum, ut surgeret de terra; qui noluit neque comedit cum eis cibum.
18 ויהי ביום השביעי וימת הילד ויראו עבדי דוד להגיד לו כי מת הילד כי אמרו הנה בהיות הילד חי דברנו אליו ולא שמע בקולנו ואיך נאמר אליו מת הילד ועשה רעה18 Accidit autem die septima, ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus; dixerunt enim: “ Ecce, cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram. Nunc quomodo dicemus: “Mortuus est puer”? Peius patrabit! ”.
19 וירא דוד כי עבדיו מתלחשים ויבן דוד כי מת הילד ויאמר דוד אל עבדיו המת הילד ויאמרו מת19 Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: “ Num mortuus est puer? ”. Qui responderunt ei: “ Mortuus est ”.
20 ויקם דוד מהארץ וירחץ ויסך ויחלף שמלתו ויבא בית יהוה וישתחו ויבא אל ביתו וישאל וישימו לו לחם ויאכל20 Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit.
21 ויאמרו עבדיו אליו מה הדבר הזה אשר עשיתה בעבור הילד חי צמת ותבך וכאשר מת הילד קמת ותאכל לחם21 Dixerunt autem ei servi sui: “ Quid est quod fecisti? Propter infantem, cum adhuc viveret, ieiunasti et flebas; mortuo autem puero, surrexisti et comedisti panem ”.
22 ויאמר בעוד הילד חי צמתי ואבכה כי אמרתי מי יודע יחנני יהוה וחי הילד22 Qui ait: “ Propter infantem, dum adhuc viveret, ieiunavi et flevi. Dicebam enim: Quis scit, si forte miserebitur mei Dominus, et vivet infans?
23 ועתה מת למה זה אני צם האוכל להשיבו עוד אני הלך אליו והוא לא ישוב אלי23 Nunc autem, quia mortuus est, quare ieiuno? Numquid potero revocare eum amplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me ”.
24 וינחם דוד את בת שבע אשתו ויבא אליה וישכב עמה ותלד בן ויקרא את שמו שלמה ויהוה אהבו24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea, quae genuit filium; et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum
25 וישלח ביד נתן הנביא ויקרא את שמו ידידיה בעבור יהוה25 misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Iedidia (id est Amabilis Domino) propter Dominum.
26 וילחם יואב ברבת בני עמון וילכד את עיר המלוכה26 Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam.
27 וישלח יואב מלאכים אל דוד ויאמר נלחמתי ברבה גם לכדתי את עיר המים27 Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “ Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum;
28 ועתה אסף את יתר העם וחנה על העיר ולכדה פן אלכד אני את העיר ונקרא שמי עליה28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam, ne, cum a me capta fuerit urbs, nomine meo vocetur ”.
29 ויאסף דוד את כל העם וילך רבתה וילחם בה וילכדה29 Congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabba; cumque dimicasset, cepit eam.
30 ויקח את עטרת מלכם מעל ראשו ומשקלה ככר זהב ואבן יקרה ותהי על ראש דוד ושלל העיר הוציא הרבה מאד30 Et tulit diadema Melchom de capite eius, pondo auri talentum, habens gemmam pretiosissimam, quod venit super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde,
31 ואת העם אשר בה הוציא וישם במגרה ובחרצי הברזל ובמגזרת הברזל והעביר אותם במלכן וכן יעשה לכל ערי בני עמון וישב דוד וכל העם ירושלם31 populum quoque eius educens condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas et transtulit eos ad opus laterum; sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus Ierusalem.