Bereshìt (בראשית) - Genesi 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 בראשית ברא אלהים את השמים ואת הארץ | 1 In principio creavit Deus caelum et terram. |
2 והארץ היתה תהו ובהו וחשך על פני תהום ורוח אלהים מרחפת על פני המים | 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. |
3 ויאמר אלהים יהי אור ויהי אור | 3 Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux. |
4 וירא אלהים את האור כי טוב ויבדל אלהים בין האור ובין החשך | 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. |
5 ויקרא אלהים לאור יום ולחשך קרא לילה ויהי ערב ויהי בקר יום אחד | 5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus. |
6 ויאמר אלהים יהי רקיע בתוך המים ויהי מבדיל בין מים למים | 6 Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”. |
7 ויעש אלהים את הרקיע ויבדל בין המים אשר מתחת לרקיע ובין המים אשר מעל לרקיע ויהי כן | 7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. |
8 ויקרא אלהים לרקיע שמים ויהי ערב ויהי בקר יום שני | 8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus. |
9 ויאמר אלהים יקוו המים מתחת השמים אל מקום אחד ותראה היבשה ויהי כן | 9 Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. |
10 ויקרא אלהים ליבשה ארץ ולמקוה המים קרא ימים וירא אלהים כי טוב | 10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. |
11 ויאמר אלהים תדשא הארץ דשא עשב מזריע זרע עץ פרי עשה פרי למינו אשר זרעו בו על הארץ ויהי כן | 11 Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita. |
12 ותוצא הארץ דשא עשב מזריע זרע למינהו ועץ עשה פרי אשר זרעו בו למינהו וירא אלהים כי טוב | 12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. |
13 ויהי ערב ויהי בקר יום שלישי | 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius. |
14 ויאמר אלהים יהי מארת ברקיע השמים להבדיל בין היום ובין הלילה והיו לאתת ולמועדים ולימים ושנים | 14 Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, |
15 והיו למאורת ברקיע השמים להאיר על הארץ ויהי כן | 15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita. |
16 ויעש אלהים את שני המארת הגדלים את המאור הגדל לממשלת היום ואת המאור הקטן לממשלת הלילה ואת הכוכבים | 16 Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. |
17 ויתן אתם אלהים ברקיע השמים להאיר על הארץ | 17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram |
18 ולמשל ביום ובלילה ולהבדיל בין האור ובין החשך וירא אלהים כי טוב | 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. |
19 ויהי ערב ויהי בקר יום רביעי | 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus. |
20 ויאמר אלהים ישרצו המים שרץ נפש חיה ועוף יעופף על הארץ על פני רקיע השמים | 20 Dixit etiam Deus: “Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli”. |
21 ויברא אלהים את התנינם הגדלים ואת כל נפש החיה הרמשת אשר שרצו המים למינהם ואת כל עוף כנף למינהו וירא אלהים כי טוב | 21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; |
22 ויברך אתם אלהים לאמר פרו ורבו ומלאו את המים בימים והעוף ירב בארץ | 22 benedixitque eis Deus dicens: “Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ”. |
23 ויהי ערב ויהי בקר יום חמישי | 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus. |
24 ויאמר אלהים תוצא הארץ נפש חיה למינה בהמה ורמש וחיתו ארץ למינה ויהי כן | 24 Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. |
25 ויעש אלהים את חית הארץ למינה ואת הבהמה למינה ואת כל רמש האדמה למינהו וירא אלהים כי טוב | 25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. |
26 ויאמר אלהים נעשה אדם בצלמנו כדמותנו וירדו בדגת הים ובעוף השמים ובבהמה ובכל הארץ ובכל הרמש הרמש על הארץ | 26 Et ait Deus: “Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra”. |
27 ויברא אלהים את האדם בצלמו בצלם אלהים ברא אתו זכר ונקבה ברא אתם | 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos. |
28 ויברך אתם אלהים ויאמר להם אלהים פרו ורבו ומלאו את הארץ וכבשה ורדו בדגת הים ובעוף השמים ובכל חיה הרמשת על הארץ | 28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: “Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram”. |
29 ויאמר אלהים הנה נתתי לכם את כל עשב זרע זרע אשר על פני כל הארץ ואת כל העץ אשר בו פרי עץ זרע זרע לכם יהיה לאכלה | 29 Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam |
30 ולכל חית הארץ ולכל עוף השמים ולכל רומש על הארץ אשר בו נפש חיה את כל ירק עשב לאכלה ויהי כן | 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum”. Et factum est ita. |
31 וירא אלהים את כל אשר עשה והנה טוב מאד ויהי ערב ויהי בקר יום הששי | 31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. |