Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

ΒΑΣΙΛΕΙΩΝ Α´ - 1 Samuele - Kings I 18


font
LXXVULGATA
1 -1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
2 -2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
3 -3 Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam.
4 -4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
5 -5 Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
6 και εξηλθον αι χορευουσαι εις συναντησιν δαυιδ εκ πασων πολεων ισραηλ εν τυμπανοις και εν χαρμοσυνη και εν κυμβαλοις6 Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.
7 και εξηρχον αι γυναικες και ελεγον επαταξεν σαουλ εν χιλιασιν αυτου και δαυιδ εν μυριασιν αυτου7 Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille,
et David decem millia.
8 και πονηρον εφανη το ρημα εν οφθαλμοις σαουλ περι του λογου τουτου και ειπεν τω δαυιδ εδωκαν τας μυριαδας και εμοι εδωκαν τας χιλιαδας8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?
9 και ην σαουλ υποβλεπομενος τον δαυιδ απο της ημερας εκεινης και επεκεινα9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
10 -10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
11 -11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
12 και εφοβηθη σαουλ απο προσωπου δαυιδ12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
13 και απεστησεν αυτον απ' αυτου και κατεστησεν αυτον εαυτω χιλιαρχον και εξεπορευετο και εισεπορευετο εμπροσθεν του λαου13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
14 και ην δαυιδ εν πασαις ταις οδοις αυτου συνιων και κυριος μετ' αυτου14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
15 και ειδεν σαουλ ως αυτος συνιει σφοδρα και ευλαβειτο απο προσωπου αυτου15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.
16 και πας ισραηλ και ιουδας ηγαπα τον δαυιδ οτι αυτος εξεπορευετο και εισεπορευετο προ προσωπου του λαου16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
17 -17 Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
18 -18 Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?
19 -19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.
20 και ηγαπησεν μελχολ η θυγατηρ σαουλ τον δαυιδ και απηγγελη σαουλ και ηυθυνθη εν οφθαλμοις αυτου20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
21 και ειπεν σαουλ δωσω αυτην αυτω και εσται αυτω εις σκανδαλον και ην επι σαουλ χειρ αλλοφυλων21 Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.
22 και ενετειλατο σαουλ τοις παισιν αυτου λεγων λαλησατε υμεις λαθρα τω δαυιδ λεγοντες ιδου ο βασιλευς θελει εν σοι και παντες οι παιδες αυτου αγαπωσιν σε και συ επιγαμβρευσον τω βασιλει22 Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te : nunc ergo esto gener regis.
23 και ελαλησαν οι παιδες σαουλ εις τα ωτα δαυιδ τα ρηματα ταυτα και ειπεν δαυιδ ει κουφον εν οφθαλμοις υμων επιγαμβρευσαι βασιλει καγω ανηρ ταπεινος και ουχι ενδοξος23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis.
24 και απηγγειλαν οι παιδες σαουλ αυτω κατα τα ρηματα ταυτα α ελαλησεν δαυιδ24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.
25 και ειπεν σαουλ ταδε ερειτε τω δαυιδ ου βουλεται ο βασιλευς εν δοματι αλλ' η εν εκατον ακροβυστιαις αλλοφυλων εκδικησαι εις εχθρους του βασιλεως και σαουλ ελογισατο αυτον εμβαλειν εις χειρας των αλλοφυλων25 Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
26 και απαγγελλουσιν οι παιδες σαουλ τω δαυιδ τα ρηματα ταυτα και ευθυνθη ο λογος εν οφθαλμοις δαυιδ επιγαμβρευσαι τω βασιλει26 Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
27 και ανεστη δαυιδ και επορευθη αυτος και οι ανδρες αυτου και επαταξεν εν τοις αλλοφυλοις εκατον ανδρας και ανηνεγκεν τας ακροβυστιας αυτων τω βασιλει και επιγαμβρευεται τω βασιλει και διδωσιν αυτω την μελχολ θυγατερα αυτου αυτω εις γυναικα27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
28 και ειδεν σαουλ οτι κυριος μετα δαυιδ και πας ισραηλ ηγαπα αυτον28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
29 και προσεθετο ευλαβεισθαι απο δαυιδ ετι29 Et Saul magis cœpit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
30 Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.