Sapienza 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. | |
2 Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. | |
3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. | |
4 Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. | |
5 Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. | |
6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. | |
7 Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; | |
8 senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, | |
9 et ætas senectutis vita immaculata. | |
10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. | |
11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. | |
12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. | |
13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa ; | |
14 placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, | |
15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. | |
16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. | |
17 Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. | |
18 Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit. | |
19 Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum : quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit. | |
20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. |