Ecclesiasticus 1
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | EINHEITSUBERSETZUNG BIBEL |
---|---|
1 (Prologus)Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante ævum. | 1 Alle Weisheit stammt vom Herrn und ewig ist sie bei ihm. |
2 Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit ? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est ? | 2 Den Sand des Meeres, die Tropfen des Regens und die Tage der Vorzeit, wer hat sie gezählt? |
3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ? | 3 Die Höhe des Himmels, die Breite der Erde und die Tiefe des Meeres, wer hat sie gemessen? |
4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. | 4 Früher als sie alle ist die Weisheit erschaffen, von Ewigkeit her die verständige Einsicht. |
5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. | 5 [] |
6 Radix sapientiæ cui revelata est ? et astutias illius quis agnovit ? | 6 Die Wurzel der Weisheit - wem wurde sie enthüllt, ihre Pläne - wer hat sie durchschaut? |
7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ? et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ? | 7 [] |
8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. | 8 Nur einer ist weise, höchst Ehrfurcht gebietend: der auf seinem Thron sitzt, der Herr. |
9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est : | 9 Er hat sie geschaffen, geschaut und gezählt, sie ausgegossen über all seine Werke. |
10 et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. | 10 Den Menschen ist sie unterschiedlich zugeteilt; er spendet sie denen, die ihn fürchten. |
11 Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis. | 11 Die Gottesfurcht ist Ruhm und Ehre, Hoheit ist sie und eine prächtige Krone. |
12 Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. | 12 Die Gottesfurcht macht das Herz froh, sie gibt Freude, Frohsinn und langes Leben. |
13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. | 13 Dem Gottesfürchtigen geht es am Ende gut, am Tag seines Todes wird er gepriesen. |
14 Dilectio Dei honorabilis sapientia : | 14 Anfang der Weisheit ist die Gottesfurcht, den Glaubenden ist sie angeboren. |
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum. | 15 Bei den Frommen hat sie einen dauernden Wohnsitz und bei ihren Nachkommen wird sie bleiben. |
16 Initium sapientiæ timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur. | 16 Fülle der Weisheit ist die Gottesfurcht, sie labt die Menschen mit ihren Früchten. |
17 Timor Domini scientiæ religiositas : | 17 Ihr ganzes Haus füllt sie mit Schätzen an, die Speicher mit ihren Gütern. |
18 religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit. | 18 Krone der Weisheit ist die Gottesfurcht, sie lässt Heil und Gesundheit sprossen. |
19 Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. | 19 Verständnis und weise Einsicht gießt sie aus, sie erhöht den Ruhm aller, die an ihr fest halten. |
20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius. | 20 Wurzel der Weisheit ist die Gottesfurcht, ihre Zweige sind langes Leben. |
21 Omnem domum illius implebit a generationibus, et receptacula a thesauris illius. | 21 Die Gottesfurcht hält Sünden fern, wer in ihr verbleibt, vertreibt allen Zorn. |
22 Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum : | 22 Ungerechter Zorn kann nicht Recht behalten, wütender Zorn bringt zu Fall. |
23 et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei. | 23 Der Geduldige hält aus bis zur rechten Zeit, doch dann erfährt er Freude. |
24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat. | 24 Bis zur rechten Zeit hält er mit seinen Worten zurück, dann werden viele seine Klugheit preisen. |
25 Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi. | 25 In den Kammern der Weisheit liegen kluge Sinnsprüche, doch dem Sünder ist die Gottesfurcht ein Gräuel. |
26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia. | 26 Begehrst du Weisheit, so halte die Gebote und der Herr wird dir die Weisheit schenken. |
27 Timor Domini expellit peccatum : | 27 Denn die Gottesfurcht ist Weisheit und Bildung, an Treue und Demut hat Gott Gefallen. |
28 nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est. | 28 Sei nicht misstrauisch gegen die Gottesfurcht und nahe ihr nicht mit zwiespältigem Herzen! |
29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. | 29 Sei kein Heuchler vor den Menschen und hab Acht auf deine Lippen! |
30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. | 30 Überhebe dich nicht, damit du nicht fällst und Schande über dich bringst; sonst enthüllt der Herr, was du verbirgst, und bringt dich zu Fall inmitten der Gemeinde, weil du dich der Gottesfurcht genaht hast, obwohl dein Herz voll Trug war. |
31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ : | |
32 execratio autem peccatori cultura Dei. | |
33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. | |
34 Sapientia enim et disciplina timor Domini : et quod beneplacitum est illi, | |
35 fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. | |
36 Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde. | |
37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis. | |
38 Attende in illis, ne forte cadas, et adducas animæ tuæ inhonorationem : | |
39 et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogæ elidat te : | |
40 quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. |