Sapientia 9
12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, | 1 “ Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo |
2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, | 2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, |
3 ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet : | 3 et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, |
4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis : | 4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, |
5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. | 5 quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. |
6 Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. | 6 Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. |
7 Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum : | 7 Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum; |
8 et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare : similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio. | 8 dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. |
9 Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis. | 9 Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. |
10 Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te : | 10 Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. |
11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia. | 11 Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. |
12 Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei. | 12 Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. |
13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? | 13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? |
14 Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ; | 14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae: |
15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. | 15 corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. |
16 Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ? | 16 Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? |
17 Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis, | 17 Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? |
18 et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines ? | 18 Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ”. |
19 Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. |