1 تكلم يسوع بهذا ورفع عينيه نحو السماء وقال ايها الآب قد أتت الساعة. مجد ابنك ليمجدك ابنك ايضا | 1 Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te : |
2 اذ اعطيته سلطانا على كل جسد ليعطي حياة ابدية لكل من اعطيته. | 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. |
3 وهذه هي الحياة الابدية ان يعرفوك انت الاله الحقيقي وحدك ويسوع المسيح الذي ارسلته. | 3 Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. |
4 انا مجدتك على الارض. العمل الذي اعطيتني لاعمل قد اكملته. | 4 Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : |
5 والآن مجدني انت ايها الآب عند ذاتك بالمجد الذي كان لي عندك قبل كون العالم | 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
|
6 انا اظهرت اسمك للناس الذين اعطيتني من العالم. كانوا لك واعطيتهم لي وقد حفظوا كلامك. | 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. |
7 والآن علموا ان كل ما اعطيتني هو من عندك. | 7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt : |
8 لان الكلام الذي اعطيتني قد اعطيتهم وهم قبلوا وعلموا يقينا اني خرجت من عندك وآمنوا انك انت ارسلتني. | 8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. |
9 من اجلهم انا اسأل. لست اسأل من اجل العالم بل من اجل الذين اعطيتني لانهم لك. | 9 Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : |
10 وكل ما هو لي فهو لك. وما هو لك فهو لي وانا ممجد فيهم. | 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis. |
11 ولست انا بعد في العالم واما هؤلاء فهم في العالم وانا آتي اليك. ايها الآب القدوس احفظهم في اسمك الذين اعطيتني ليكونوا واحدا كما نحن. | 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. |
12 حين كنت معهم في العالم كنت احفظهم في اسمك الذين اعطيتني حفظتهم ولم يهلك منهم احد الا ابن الهلاك ليتم الكتاب. | 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. |
13 اما الآن فاني آتي اليك. واتكلم بهذا في العالم ليكون لهم فرحي كاملا فيهم. | 13 Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. |
14 انا قد اعطيتهم كلامك والعالم ابغضهم لانهم ليسوا من العالم كما اني انا لست من العالم. | 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. |
15 لست اسأل ان تأخذهم من العالم بل ان تحفظهم من الشرير. | 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. |
16 ليسوا من العالم كما اني انا لست من العالم. | 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. |
17 قدسهم في حقك. كلامك هو حق. | 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. |
18 كما ارسلتني الى العالم ارسلتهم انا الى العالم. | 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum : |
19 ولاجلهم اقدس انا ذاتي ليكونوا هم ايضا مقدسين في الحق | 19 et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
|
20 ولست اسأل من اجل هؤلاء فقط بل ايضا من اجل الذين يؤمنون بي بكلامهم. | 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me : |
21 ليكون الجميع واحدا كما انك انت ايها الآب فيّ وانا فيك ليكونوا هم ايضا واحدا فينا ليؤمن العالم انك ارسلتني. | 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti. |
22 وانا قد اعطيتهم المجد الذي اعطيتني ليكونوا واحد كما اننا نحن واحد. | 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. |
23 انا فيهم وانت فيّ ليكونوا مكملين الى واحد وليعلم العالم انك ارسلتني واحببتهم كما احببتني | 23 Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. |
24 ايها الآب اريد ان هؤلاء الذين اعطيتني يكونون معي حيث اكون انا لينظروا مجدي الذي اعطيتني لانك احببتني قبل انشاء العالم. | 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi. |
25 ايها الآب البار ان العالم لم يعرفك. اما انا فعرفتك وهؤلاء عرفوا انك انت ارسلتني. | 25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti. |
26 وعرفتهم اسمك وسأعرفهم ليكون فيهم الحب الذي احببتني به واكون انا فيهم | 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. |