Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca (لوقا) 18


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 وقال لهم ايضا مثلا في انه ينبغي ان يصلّى كل حين ولا يمل1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
2 قائلا. كان في مدينة قاض لا يخاف الله ولا يهاب انسانا.2 dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
3 وكان في تلك المدينة ارملة. وكانت تأتي اليه قائلة انصفني من خصمي.3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
4 وكان لا يشاء الى زمان. ولكن بعد ذلك قال في نفسه وان كنت لا اخاف الله ولا اهاب انسانا4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :
5 فاني لاجل ان هذه الارملة تزعجني انصفها لئلا تأتي دائما فتقمعني.5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
6 وقال الرب اسمعوا ما يقول قاضي الظلم.6 Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
7 أفلا ينصف الله مختاريه الصارخين اليه نهارا وليلا وهو متمهل عليهم.7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
8 اقول لكم انه ينصفهم سريعا. ولكن متى جاء ابن الانسان ألعله يجد الايمان على الارض8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
9 وقال لقوم واثقين بانفسهم انهم ابرار ويحتقرون الآخرين هذا المثل.9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :
10 انسانان صعدا الى الهيكل ليصلّيا واحد فريسي والآخر عشار.10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.
11 اما الفريسي فوقف يصلّي في نفسه هكذا. اللهم انا اشكرك اني لست مثل باقي الناس الخاطفين الظالمين الزناة ولا مثل هذا العشار.11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :
12 اصوم مرتين في الاسبوع واعشر كل ما اقتنيه.12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
13 واما العشار فوقف من بعيد لا يشاء ان يرفع عينيه نحو السماء. بل قرع على صدره قائلا اللهم ارحمني انا الخاطئ.13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.
14 اقول لكم ان هذا نزل الى بيته مبررا دون ذاك. لان كل من يرفع نفسه يتضع ومن يضع نفسه يرتفع14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
15 فقدّموا اليه الاطفال ايضا ليلمسهم فلما رآهم التلاميذ انتهروهم.15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 اما يسوع فدعاهم وقال دعوا الاولاد يأتون اليّ ولا تمنعوهم لان لمثل هؤلاء ملكوت الله.16 Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.
17 الحق اقول لكم من لا يقبل ملكوت الله مثل ولد فلن يدخله17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18 وسأله رئيس قائلا ايها المعلّم الصالح ماذا اعمل لأرث الحياة الابدية.18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?
19 فقال له يسوع لماذا تدعوني صالحا. ليس احد صالحا الا واحد وهو الله.19 Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
20 انت تعرف الوصايا. لا تزن. لا تقتل. لا تسرق. لا تشهد بالزور. اكرم اباك وامك.20 Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.
21 فقال هذه كلها حفظتها منذ حداثتي.21 Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.
22 فلما سمع يسوع ذلك قال له يعوزك ايضا شيء. بع كل مالك ووزع على الفقراء فيكون لك كنز في السماء وتعال اتبعني.22 Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
23 فلما سمع ذلك حزن لانه كان غنيا جدا.23 His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.
24 فلما رآه يسوع قد حزن قال ما اعسر دخول ذوي الاموال الى ملكوت الله.24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
25 لان دخول جمل من ثقب ابرة ايسر من ان يدخل غني الى ملكوت الله.25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
26 فقال الذين سمعوا فمن يستطيع ان يخلص.26 Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
27 فقال غير المستطاع عند الناس مستطاع عند الله27 Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28 فقال بطرس ها نحن قد تركنا كل شيء وتبعناك.28 Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29 فقال لهم الحق اقول لكم ان ليس احدا ترك بيتا او والدين او اخوة او امرأة او اولادا من اجل ملكوت الله.29 Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 الا ويأخذ في هذا الزمان اضعافا كثيرة وفي الدهر الآتي الحياة الابدية30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
31 واخذ الاثني عشر وقال لهم ها نحن صاعدون الى اورشليم وسيتم كل ما هو مكتوب بالانبياء عن ابن الانسان.31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :
32 لانه يسلم الى الامم ويستهزأ به ويشتم ويتفل عليه32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :
33 ويجلدونه ويقتلونه وفي اليوم الثالث يقوم.33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
34 واما هم فلم يفهموا من ذلك شيئا وكان هذا الأمر مخفى عنهم ولم يعلموا ما قيل34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
35 ولما اقترب من اريحا كان اعمى جالسا على الطريق يستعطي.35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36 فلما سمع الجمع مجتازا سأل ما عسى ان يكون هذا.36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 فاخبروه ان يسوع الناصري مجتاز.37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
38 فصرخ قائلا يا يسوع ابن داود ارحمني.38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.
39 فانتهره المتقدمون ليسكت. اما هو فصرخ اكثر كثيرا يا ابن داود ارحمني.39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
40 فوقف يسوع وامر ان يقدم اليه. ولما اقترب سأله40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41 قائلا ماذا تريد ان افعل بك. فقال يا سيد ان ابصر.41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.
42 فقال له يسوع ابصر. ايمانك قد شفاك.42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
43 وفي الحال ابصر وتبعه وهو يمجد الله. وجميع الشعب اذ رأوا سبحوا الله43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.