Geremia (ارميا) 30
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 الكلام الذي صار الى ارميا من قبل الرب قائلا. | 1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : |
2 هكذا تكلم الرب اله اسرائيل قائلا. اكتب كل الكلام الذي تكلمت به اليك في سفر. | 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. |
3 لانه ها ايام تأتي يقول الرب وأرد سبي شعبي اسرائيل ويهوذا يقول الرب وارجعهم الى الارض التي اعطيت آباءهم اياها فيمتلكونها. | 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. |
4 فهذا هو الكلام الذي تكلم به الرب عن اسرائيل وعن يهوذا. | 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam : |
5 لانه هكذا قال الرب. صوت ارتعاد سمعنا. خوف ولا سلام. | 5 Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax. |
6 اسألوا وانظروا ان كان ذكر يضع. لماذا ارى كل رجل ويداه على حقويه كماخض وتحول كل وجه الى صفرة. | 6 Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ? |
7 آه لان ذلك اليوم عظيم وليس مثله. وهو وقت ضيق على يعقوب ولكنه سيخلص منه. | 7 Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur. |
8 ويكون في ذلك اليوم يقول رب الجنود اني اكسر نيره عن عنقك واقطع ربطك ولا يستعبده بعد الغرباء | 8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni : |
9 بل يخدمون الرب الههم وداود ملكهم الذي اقيمه لهم | 9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. |
10 اما انت يا عبدي يعقوب فلا تخف يقول الرب ولا ترتعب يا اسرائيل لاني هانذا اخلصك من بعيد ونسلك من ارض سبيه فيرجع يعقوب ويطمئن ويستريح ولا مزعج. | 10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet : |
11 لاني انا معك يقول الرب لاخلصك. وان افنيت جميع الامم الذين بددتك اليهم فانت لا افنيك بل اؤدبك بالحق ولا ابرئك تبرئة. | 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius. |
12 لانه هكذا قال الرب. كسرك عديم الجبر وجرحك عضال. | 12 Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua : |
13 ليس من يقضي حاجتك للعصر ليس لك عقاقير رفادة. | 13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi. |
14 قد نسيك كل محبيك. اياك لم يطلبوا لاني ضربتك ضربة عدو تأديب قاس لان اثمك قد كثر وخطاياك تعاظمت. | 14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. |
15 ما بالك تصرخين بسبب كسرك. جرحك عديم البرء لان اثمك قد كثر وخطاياك تعاظمت قد صنعت هذه بك. | 15 Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi. |
16 لذلك يؤكل كل آكليك ويذهب كل اعدائك قاطبة الى السبي ويكون كل سالبيك سلبا وادفع كل ناهبيك للنهب. | 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. |
17 لاني ارفدك واشفيك من جروحك يقول الرب. لانهم قد دعوك منفية صهيون التي لا سائل عنها | 17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : hæc est, quæ non habebat requirentem. |
18 هكذا قال الرب. هانذا ارد سبي خيام يعقوب وارحم مساكنه وتبنى المدينة على تلّها والقصر يسكن على عادته. | 18 Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur : |
19 ويخرج منهم الحمد وصوت اللاعبين واكثرهم ولا يقلون واعظمهم ولا يصغرون. | 19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur. |
20 ويكون بنوهم كما في القديم وجماعتهم تثبت امامي واعاقب كل مضايقيهم. | 20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum. |
21 ويكون حاكمهم منهم ويخرج واليهم من وسطهم واقربه فيدنو اليّ لانه من هو هذا الذي ارهن قلبه ليدنو اليّ يقول الرب. | 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus : |
22 وتكونون لي شعبا وانا اكون لكم الها | 22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. |
23 هوذا زوبعة الرب تخرج بغضب نوء جارف. على راس الاشرار يثور. | 23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet. |
24 لا يرتد حمو غضب الرب حتى يفعل وحتى يقيم مقاصد قلبه. في آخر الايام تفهمونها | 24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea. |