Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Levitico (لاويين) 21


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وقال الرب لموسى كلم الكهنة بني هرون وقل لهم. لا يتنجس احد منكم لميت في قومه.1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2 الا لاقربائه الاقرب اليه امه وابيه وابنه وابنته واخيه2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque
3 واخته العذراء القريبة اليه التي لم تصر لرجل. لاجلها يتنجس.3 et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.
4 كزوج لا يتنجس باهله لتدنيسه.4 Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
5 لا يجعلوا قرعة في رؤوسهم ولا يحلقوا عوارض لحاهم ولا يجرحوا جراحة في اجسادهم.5 Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.
6 مقدسين يكونون لالههم ولا يدنسون اسم الههم لانهم يقرّبون وقائد الرب طعام الههم فيكونون قدسا.6 Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
7 امرأة زانية او مدنّسة لا يأخذوا ولا يأخذوا امرأة مطلّقة من زوجها. لانه مقدس لالهه.7 Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.
8 فتحسبه مقدسا لانه يقرب خبز الهك. مقدسا يكون عندك لاني قدوس انا الرب مقدسكم.8 Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
9 واذا تدنست ابنة كاهن بالزنى فقد دنست اباها. بالنار تحرق9 Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
10 والكاهن الاعظم بين اخوته الذي صبّ على راسه دهن المسحة وملئت يده ليلبس الثياب لا يكشف راسه ولا يشق ثيابه10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet
11 ولا يأتي الى نفس ميتة ولا يتنجس لابيه او امه11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
12 ولا يخرج من المقدس لئلا يدنس مقدس الهه. لان اكليل دهن مسحة الهه عليه. انا الرب.12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
13 هذا يأخذ امرأة عذراء.13 Virginem ducet uxorem;
14 اما الارملة والمطلقة والمدنسة والزانية فمن هؤلاء لا يأخذ بل يتخذ عذراء من قومه امرأة.14 viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.
15 ولا يدنس زرعه بين شعبه لاني انا الرب مقدسه15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ”.
16 وكلم الرب موسى قائلا.16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
17 كلم هرون قائلا. اذا كان رجل من نسلك في اجيالهم فيه عيب فلا يتقدم ليقرّب خبز الهه.17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;
18 لان كل رجل فيه عيب لا يتقدم. لا رجل اعمى ولا اعرج ولا افطس ولا زوائدي18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,
19 ولا رجل فيه كسر رجل او كسر يد19 si fracto pede vel manu,
20 ولا احدب ولا اكشم ولا من في عينه بياض ولا اجرب ولا اكلف ولا مرضوض الخصى.20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.
21 كل رجل فيه عيب من نسل هرون الكاهن لا يتقدم ليقرّب وقائد الرب. فيه عيب لا يتقدم ليقرّب خبز الهه.21 Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
22 خبز الهه من قدس الاقداس ومن القدس ياكل.22 Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.
23 لكن الى الحجاب لا يأتي والى المذبح لا يقترب لان فيه عيبا لئلا يدنّس مقدسي. لاني انا الرب مقدّسهم.23 Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”.
24 فكلم موسى هرون وبنيه وكل بني اسرائيل24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.