Scrutatio

Mercoledi, 29 maggio 2024 - Sant'Alessandro ( Letture di oggi)

Esodo (خروج) 24


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وقال لموسى اصعد الى الرب انت وهرون وناداب وابيهو وسبعون من شيوخ اسرائيل. واسجدوا من بعيد.1 Moysi quoque dixit: “ Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
2 ويقترب موسى وحده الى الرب وهم لا يقتربون. واما الشعب فلا يصعد معه.2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo ”.
3 فجاء موسى وحدّث الشعب بجميع اقوال الرب وجميع الاحكام. فاجاب جميع الشعب بصوت واحد وقالوا كل الاقوال التي تكلم بها الرب نفعل.3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “ Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ”.
4 فكتب موسى جميع اقوال الرب. وبكر في الصباح وبنى مذبحا في اسفل الجبل واثني عشر عمودا لاسباط اسرائيل الاثني عشر.4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.
5 وارسل فتيان بني اسرائيل فاصعدوا محرقات وذبحوا ذبائح سلامة للرب من الثيران.5 Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.
6 فأخذ موسى نصف الدم ووضعه في الطسوس. ونصف الدم رشّه على المذبح.6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
7 واخذ كتاب العهد وقرأ في مسامع الشعب. فقالوا كل ما تكلم به الرب نفعل ونسمع له.7 Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “ Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes ”.
8 واخذ موسى الدم ورشّ على الشعب وقال هوذا دم العهد الذي قطعه الرب معكم على جميع هذه الاقوال8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “ Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ”.
9 ثم صعد موسى وهرون وناداب وابيهو وسبعون من شيوخ اسرائيل.9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.
10 ورأوا اله اسرائيل وتحت رجليه شبه صنعة من العقيق الازرق الشفّاف وكذات السماء في النقاوة.10 Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est.
11 ولكنه لم يمدّ يده الى اشراف بني اسرائيل. فرأوا الله وأكلوا وشربوا11 Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
12 وقال الرب لموسى اصعد اليّ الى الجبل وكن هناك. فاعطيك لوحي الحجارة والشريعة والوصية التي كتبتها لتعليمهم.12 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ”.
13 فقام موسى ويشوع خادمه. وصعد موسى الى جبل الله.13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei
14 واما الشيوخ فقال لهم اجلسوا لنا ههنا حتى نرجع اليكم. وهوذا هرون وحور معكم. فمن كان صاحب دعوة فليتقدّم اليهما.14 senioribus ait: “ Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos ”.
15 فصعد موسى الى الجبل. فغطّى السحاب الجبل.15 Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;
16 وحلّ مجد الرب على جبل سيناء وغطّاه السحاب ستة ايام. وفي اليوم السابع دعي موسى من وسط السحاب.16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
17 وكان منظر مجد الرب كنار آكلة على راس الجبل امام عيون بني اسرائيل.17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
18 ودخل موسى في وسط السحاب وصعد الى الجبل. وكان موسى في الجبل اربعين نهارا واربعين ليلة18 Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.