1 وبنو راوبين بكر اسرائيل. لانه هو البكر ولاجل تدنيسه فراش ابيه أعطيت بكوريته لبني يوسف بن اسرائيل فلم ينسب بكرا. | 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. |
2 لان يهوذا اعتزّ على اخوته ومنه الرئيس واما البكورية فليوسف | 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.) |
3 بنو رأوبين بكر اسرائيل حنوك وفلّو وحصرون وكرمي. | 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. |
4 بنو يوئيل ابنه شمعيا وابنه جوج وابنه شمعي. | 4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, |
5 وابنه ميخا وابنه رآيا وابنه بعل | 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, |
6 وابنه بئيرة الذي سباه تغلث فلناسر ملك اشور. هو رئيس الرأوبينيين. | 6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. |
7 واخوته حسب عشائرهم في الانتساب حسب مواليدهم الرئيس يعيئيل وزكريا | 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. |
8 وبالع بن عزاز بن شامع بن يوئيل الذي سكن في عروعير حتى الى نبو وبعل معون. | 8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. |
9 وسكن شرقا الى مدخل البرية من نهر الفرات لان ماشيتهم كثرت في ارض جلعاد. | 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. |
10 وفي ايام شاول عملوا حربا مع الهاجريين فسقطوا بايديهم وسكنوا في خيامهم في جميع جهات شرق جلعاد. | 10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
|
11 وبنو جاد سكنوا مقابلهم في ارض باشان حتى الى سلخة. | 11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha : |
12 يوئيل الراس وشافاط ثانيه ويعناي وشافاط في باشان. | 12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan. |
13 واخوتهم حسب بيوت آبائهم ميخائيل ومشلام وشبع ويوراي ويعكان وزيع وعابر. سبعة. | 13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. |
14 هؤلاء بنو ابيحايل بن حوري بن ياروح بن جلعاد بن ميخائيل بن يشيشاي بن يحدو بن بوز | 14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. |
15 واخي بن عبديئيل بن جوني رئيس بيت آبائهم. | 15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. |
16 وسكنوا في جلعاد في باشان وقراها وفي جميع مسارح شارون عند مخارجها. | 16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. |
17 جميعهم انتسبوا في ايام يوثام ملك يهوذا وفي ايام يربعام ملك اسرائيل | 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. |
18 بنو رأوبين والجاديون ونصف سبط منسّى من بني البأس رجال يحملون الترس والسيف ويشدّون القوس ومتعلمون القتال اربعة واربعون الفا وسبع مئة وستون من الخارجين في الجيش. | 18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. |
19 وعملوا حربا مع الهاجريين ويطور ونافيش ونوداب. | 19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab |
20 فانتصروا عليهم فدفع ليدهم الهاجريون وكل من معهم لانهم صرخوا الى الله في القتال فاستجاب لهم لانهم اتكلوا عليه. | 20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. |
21 ونهبوا ماشيتهم جمالهم خمسين الفا وغنما مئتين وخمسين الفا وحميرا الفين وسبوا اناسا مئة الف. | 21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. |
22 لانه سقط قتلى كثيرون لان القتال انما كان من الله. وسكنوا مكانهم الى السبي | 22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
|
23 وبنو نصف سبط منسّى سكنوا في الارض وامتدّوا من باشان الى بعل حرمون وسنير وجبل حرمون. | 23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat. |
24 وهؤلاء رؤوس بيوت آبائهم. عافر ويشعي واليئيل وعزريئيل ويرميا وهودوبا ويحديئيل رجال جبابرة بأس وذوو اسم ورؤوس لبيوت آبائهم. | 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. |
25 وخانوا اله آبائهم وزنوا وراء آلهة شعوب الارض الذين طردهم الرب من امامهم. | 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. |
26 فنبّه اله اسرائيل روح فول ملك اشور وروح تلغث فلناسر ملك اشور فسباهم الرأوبينيين والجاديين ونصف سبط منسّى واتى بهم الى حلح وخابور وهارا ونهر جوزان الى هذا اليوم | 26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. |