| 1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesuibi; |
| 2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. |
| 3 Et deficientevino, dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”. |
| 4 Et dicit ei Iesus:“ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”. |
| 5 Dicit mater eiusministris: “ Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
|
| 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationemIudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. |
| 7 Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua ”. Et impleverunt eas usque ad summum. |
| 8 Et dicit eis:“ Haurite nunc et ferte architriclino ”. Illi autem tulerunt. |
| 9 Ut autemgustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministriautem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus |
| 10 et dicitei: “ Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quoddeterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ”. |
| 11 Hoc fecit initiumsignorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt ineum discipuli eius.
|
| 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipulieius, et ibi manserunt non multis diebus.
|
| 13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. |
| 14 Et invenitin templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; |
| 15 etcum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque etboves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; |
| 16 et his, qui columbasvendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domumnegotiationis ”. |
| 17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelusdomus tuae comedit me ”. |
| 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quodsignum ostendis nobis, quia haec facis? ”. |
| 19 Respondit Iesus et dixit eis:“ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”. |
| 20 Dixeruntergo Iudaei: “ Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tutribus diebus excitabis illud? ”. |
| 21 Ille autem dicebat de templo corporissui. |
| 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hocdicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
|
| 23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt innomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. |
| 24 Ipse autem Iesus noncredebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, |
| 25 et quia opus ei non erat,ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset inhomine.
|