Actus Apostolorum 6
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmurGraecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidianoviduae eorum. | 1 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmurGraecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidianoviduae eorum. |
2 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:“ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; | 2 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt:“ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; |
3 considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spirituet sapientia, quos constituemus super hoc opus; | 3 considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spirituet sapientia, quos constituemus super hoc opus; |
4 nos vero orationi etministerio verbi instantes erimus ”. | 4 nos vero orationi etministerio verbi instantes erimus ”. |
5 Et placuit sermo coram omnimultitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, etPhilippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaumproselytum Antiochenum, | 5 Et placuit sermo coram omnimultitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, etPhilippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaumproselytum Antiochenum, |
6 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, etorantes imposuerunt eis manus. | 6 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, etorantes imposuerunt eis manus. |
7 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalemvalde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. | 7 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalemvalde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. |
8 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna inpopulo. | 8 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna inpopulo. |
9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum etCyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantescum Stephano; | 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum etCyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantescum Stephano; |
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quoloquebatur. | 10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quoloquebatur. |
11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentemverba blasphema in Moysen et Deum ”; | 11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentemverba blasphema in Moysen et Deum ”; |
12 et commoverunt plebem et seniores etscribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium | 12 et commoverunt plebem et seniores etscribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium |
13 etstatuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversuslocum sanctum et Legem; | 13 etstatuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversuslocum sanctum et Legem; |
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenushic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”. | 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenushic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”. |
15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eiustamquam faciem angeli. | 15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eiustamquam faciem angeli. |