Deuteronomium 27
12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “ Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. | 1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. |
2 Cumque transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides et calce obduces eos, | 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, |
3 ut possis in eis scribere omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi. | 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. |
4 Quando ergo transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie praecipio vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce; | 4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce : |
5 et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, | 5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, |
6 de saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo. | 6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, |
7 Et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo; | 7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. |
8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide ”. | 8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. |
9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israelem: “ Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo tuo; | 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui : |
10 audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego praecipio tibi ”. | 10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. |
11 Praecepitque Moyses populo in die illo dicens: | 11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens : |
12 “ Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin. | 12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. |
13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et Zabulon, Dan et Nephthali. | 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. |
14 Et pronunciabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: | 14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce : |
15 “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. | 15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen. |
16 “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen. |
17 “Maledictus, qui transfert terminos proximi sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen. |
18 “Maledictus, qui errare facit caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen. |
19 “Maledictus, qui pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen. |
20 “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen. |
21 “Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen. |
22 “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen. |
23 “Maledictus, qui dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen. |
24 “Maledictus, qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen. |
25 “Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen. |
26 “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”. | 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen. |