Vangelo secondo Luca 17
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala;vae autem illi, per quem veniunt! | 1 Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt. |
2 Utilius est illi, si lapis molaris imponaturcirca collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillisistis. | 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. |
3 Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitteilli; | 3 Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. |
4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad tedicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”. | 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi. |
5 Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”. | 5 Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem. |
6 Dixit autemDominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arborimoro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis. | 6 Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. |
7 Quis autemvestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi:“Statim transi, recumbe”, | 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe : |
8 et non dicet ei: “Para, quod cenem, etpraecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tumanducabis et bibes”? | 8 et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ? |
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quaepraecepta sunt? | 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ? |
10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis,dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”. | 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. |
11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariamet Galilaeam. | 11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. |
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decemviri leprosi, qui steterunt a longe | 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : |
13 et levaverunt vocem dicentes: “ Iesupraeceptor, miserere nostri! ”. | 13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri. |
14 Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostenditevos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt. | 14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. |
15 Unus autem exillis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum | 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, |
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic eratSamaritanus. | 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus. |
17 Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Etnovem ubi sunt? | 17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ? |
18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisihic alienigena? ”. | 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. |
19 Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit”. | 19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit. |
20 Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, responditeis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione, | 20 Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione : |
21 neque dicent: “Eccehic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”. | 21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. |
22 Et ait addiscipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominiset non videbitis. | 22 Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. |
23 Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; noliteire neque sectemini. | 23 Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini : |
24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae subcaelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua. | 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua. |
25 Primum autem oportetillum multa pati et reprobari a generatione hac. | 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. |
26 Et sicut factum est indiebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: | 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis : |
27 edebant, bibebant, uxoresducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, etvenit diluvium et perdidit omnes. | 27 edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. |
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot:edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; | 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant : |
29 qua dieautem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. | 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit : |
30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. | 30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. |
31 In illa die, quifuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui inagro, similiter non redeat retro. | 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro. |
32 Memores estote uxoris Lot. | 32 Memores estote uxoris Lot. |
33 Quicumquequaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdideritillam, vivificabit eam. | 33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. |
34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; | 34 Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur : |
35 duae erunt molentes in unum: unaassumetur, et altera relinquetur ”. (36) 37 Respondentes dicunt illi: “ Ubi,Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur etaquilae ”. | 35 duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur. |
36 Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ? | |
37 Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ. |