1 Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae.
| 1 Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
|
2 “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonnefrater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob, | 2 Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob, |
3 Esau autem odio habuiet posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti. | 3 Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti. |
4 Quodsi dixerit Edom: “Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus, quaedestructa sunt”, haec dicit Dominus exercituum: Isti aedificabunt, et egodestruam; et vocabuntur 'Termini impietatis' et 'Populus, cui iratus estDominus usque in aeternum'. | 4 Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. |
5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatusest Dominus ultra terminos Israel”.
| 5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
|
6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi esthonor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituumad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximusnomen tuum?”. | 6 Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ? |
7 Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: “Inquo polluimus te?”. In eo quod dicitis: “Mensa Domini contemptibilis est”. | 7 Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est. |
8 Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est? Et si offeratis claudum etlanguidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut sisusceperit faciem tuam!, dicit Dominus exercituum. | 8 Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. |
9 Sed nunc deprecamini vultumDei, ut misereatur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscipietfacies vestras?, dicit Dominus exercituum. | 9 Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. |
10 Quis est in vobis, qui claudatostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicitDominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. | 10 Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. |
11 Ab ortu enim solisusque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificaturet offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicitDominus exercituum. | 11 Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. |
12 Vos autem polluistis illud in eo quod dicitis: “MensaDomini contaminata est, et contemptibilis esca eius”. | 12 Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat. |
13 Et dicitis: “Quantuslabor!”, et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinisclaudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manuvestra?, dicit Dominus. | 13 Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus. |
14 Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculumet votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominusexercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
| 14 Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. |