Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Numeri 3


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
1 ואלה תולדת אהרן ומשה ביום דבר יהוה את משה בהר סיני
2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.2 ואלה שמות בני אהרן הבכור נדב ואביהוא אלעזר ואיתמר
3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.3 אלה שמות בני אהרן הכהנים המשחים אשר מלא ידם לכהן
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
4 וימת נדב ואביהוא לפני יהוה בהקרבם אש זרה לפני יהוה במדבר סיני ובנים לא היו להם ויכהן אלעזר ואיתמר על פני אהרן אביהם
5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:5 וידבר יהוה אל משה לאמר
6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei6 הקרב את מטה לוי והעמדת אתו לפני אהרן הכהן ושרתו אתו
7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,7 ושמרו את משמרתו ואת משמרת כל העדה לפני אהל מועד לעבד את עבדת המשכן
8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.8 ושמרו את כל כלי אהל מועד ואת משמרת בני ישראל לעבד את עבדת המשכן
9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel;9 ונתתה את הלוים לאהרן ולבניו נתונם נתונם המה לו מאת בני ישראל
10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
10 ואת אהרן ואת בניו תפקד ושמרו את כהנתם והזר הקרב יומת
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:11 וידבר יהוה אל משה לאמר
12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.12 ואני הנה לקחתי את הלוים מתוך בני ישראל תחת כל בכור פטר רחם מבני ישראל והיו לי הלוים
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
13 כי לי כל בכור ביום הכתי כל בכור בארץ מצרים הקדשתי לי כל בכור בישראל מאדם עד בהמה לי יהיו אני יהוה
14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:14 וידבר יהוה אל משה במדבר סיני לאמר
15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”.15 פקד את בני לוי לבית אבתם למשפחתם כל זכר מבן חדש ומעלה תפקדם
16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,16 ויפקד אתם משה על פי יהוה כאשר צוה
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.17 ויהיו אלה בני לוי בשמתם גרשון וקהת ומררי
18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;18 ואלה שמות בני גרשון למשפחתם לבני ושמעי
19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;19 ובני קהת למשפחתם עמרם ויצהר חברון ועזיאל
20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
20 ובני מררי למשפחתם מחלי ומושי אלה הם משפחת הלוי לבית אבתם
21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,21 לגרשון משפחת הלבני ומשפחת השמעי אלה הם משפחת הגרשני
22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.22 פקדיהם במספר כל זכר מבן חדש ומעלה פקדיהם שבעת אלפים וחמש מאות
23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem23 משפחת הגרשני אחרי המשכן יחנו ימה
24 sub principe Eliasaph filio Lael;24 ונשיא בית אב לגרשני אליסף בן לאל
25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,25 ומשמרת בני גרשון באהל מועד המשכן והאהל מכסהו ומסך פתח אהל מועד
26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
26 וקלעי החצר ואת מסך פתח החצר אשר על המשכן ועל המזבח סביב ואת מיתריו לכל עבדתו
27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.27 ולקהת משפחת העמרמי ומשפחת היצהרי ומשפחת החברני ומשפחת העזיאלי אלה הם משפחת הקהתי
28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.28 במספר כל זכר מבן חדש ומעלה שמנת אלפים ושש מאות שמרי משמרת הקדש
29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,29 משפחת בני קהת יחנו על ירך המשכן תימנה
30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.30 ונשיא בית אב למשפחת הקהתי אליצפן בן עזיאל
31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.31 ומשמרתם הארן והשלחן והמנרה והמזבחת וכלי הקדש אשר ישרתו בהם והמסך וכל עבדתו
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
32 ונשיא נשיאי הלוי אלעזר בן אהרן הכהן פקדת שמרי משמרת הקדש
33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.33 למררי משפחת המחלי ומשפחת המושי אלה הם משפחת מררי
34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;34 ופקדיהם במספר כל זכר מבן חדש ומעלה ששת אלפים ומאתים
35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;35 ונשיא בית אב למשפחת מררי צוריאל בן אביחיל על ירך המשכן יחנו צפנה
36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,36 ופקדת משמרת בני מררי קרשי המשכן ובריחיו ועמדיו ואדניו וכל כליו וכל עבדתו
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
37 ועמדי החצר סביב ואדניהם ויתדתם ומיתריהם
38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
38 והחנים לפני המשכן קדמה לפני אהל מועד מזרחה משה ואהרן ובניו שמרים משמרת המקדש למשמרת בני ישראל והזר הקרב יומת
39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
39 כל פקודי הלוים אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה למשפחתם כל זכר מבן חדש ומעלה שנים ועשרים אלף
40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;40 ויאמר יהוה אל משה פקד כל בכר זכר לבני ישראל מבן חדש ומעלה ושא את מספר שמתם
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ­ ego sum Dominus ­ et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”.41 ולקחת את הלוים לי אני יהוה תחת כל בכר בבני ישראל ואת בהמת הלוים תחת כל בכור בבהמת בני ישראל
42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,42 ויפקד משה כאשר צוה יהוה אתו את כל בכר בבני ישראל
43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
43 ויהי כל בכור זכר במספר שמות מבן חדש ומעלה לפקדיהם שנים ועשרים אלף שלשה ושבעים ומאתים
44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:44 וידבר יהוה אל משה לאמר
45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.45 קח את הלוים תחת כל בכור בבני ישראל ואת בהמת הלוים תחת בהמתם והיו לי הלוים אני יהוה
46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,46 ואת פדויי השלשה והשבעים והמאתים העדפים על הלוים מבכור בני ישראל
47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.47 ולקחת חמשת חמשת שקלים לגלגלת בשקל הקדש תקח עשרים גרה השקל
48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
48 ונתתה הכסף לאהרן ולבניו פדויי העדפים בהם
49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;49 ויקח משה את כסף הפדיום מאת העדפים על פדויי הלוים
50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.50 מאת בכור בני ישראל לקח את הכסף חמשה וששים ושלש מאות ואלף בשקל הקדש
51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.
51 ויתן משה את כסף הפדים לאהרן ולבניו על פי יהוה כאשר צוה יהוה את משה