Osee 12
1234567891011121314
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis ” C. | 1 Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis ” C. |
2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. | 2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. |
3 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. | 3 Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. |
4 In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. | 4 In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. |
5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum | 5 Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum |
6 Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. | 6 Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. |
7 “ Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ”. | 7 “ Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ”. |
8 Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. | 8 Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. |
9 Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”. | 9 Et dixit Ephraim: “ Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi ”. |
10 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. | 10 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. |
11 Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”. | 11 Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines ”. |
12 Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. | 12 Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri. |
13 Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. | 13 Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit. |
14 Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. | 14 Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est. |
15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus. | 15 Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus. |