1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem,quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, etvidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principespopuli. | 1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. |
2 Dixitque ad me: “ Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitantiniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista | 2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, |
3 dicentes: “Nonnedudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes”. | 3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes. |
4 Idcircovaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ”. | 4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis. |
5 Et irruit in me spiritusDomini et dixit ad me: “ Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domusIsrael, et cogitationes cordis vestri ego novi. | 5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. |
6 Plurimos occidistis in urbehac et implestis vias eius interfectis. | 6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis. |
7 Propterea haec dicit Dominus Deus:Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec estlebes, et educam vos de medio eius. | 7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus. |
8 Gladium metuitis, et gladium inducam supervos, ait Dominus Deus. | 8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. |
9 Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostiumet faciam in vobis iudicia. | 9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. |
10 Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos,et scietis quia ego Dominus. | 10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. |
11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos noneritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos; | 11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos, |
12 et scietisquia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea nonfecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati”. | 12 et scietis quia ego Dominus : quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. |
13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidiin faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “ Heu, Domine Deus,consummationem tu facis reliquiarum Israel! ”. | 13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
|
14 Et factum est verbum Domini ad me dicens: | 14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : |
15 “ Fili hominis, fratres tui,fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunthabitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra inpossessionem”. | 15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem. |
16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos ingentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam interris, ad quas venerunt. | 16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. |
17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus:Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis,daboque vobis humum Israel. | 17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. |
18 Et ingredientur illuc et auferent omnesoffensiones cunctasque abominationes eius de illa. | 18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa. |
19 Et dabo eis cor aliud etspiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carneeorum et dabo eis cor carneum, | 19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, |
20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia meacustodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. | 20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum. |
21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capitesuo ponam ”, dicit Dominus Deus.
| 21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. |
22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israelerat super eos; | 22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea : |
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque supermontem, qui est ad orientem urbis.
| 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. |
24 Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visionein spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram. | 24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram. |
25 Et locutus sum adtransmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.
| 25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi. |