Baruc 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. | |
2 Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. | |
3 Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae. | |
4 Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. | |
5 Confide, popule meus, memoria Israel: | |
6 venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis. | |
7 Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo. | |
8 Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem. | |
9 Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “ Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. | |
10 Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. | |
11 Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu. | |
12 Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. | |
13 Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. | |
14 Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. | |
15 Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt | |
16 et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt ”. | |
17 Ego autem, quid possum adiuvare vos? | |
18 Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. | |
19 Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola. | |
20 Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis. | |
21 Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. | |
22 Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro. | |
23 Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum. | |
24 Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni. | |
25 Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. | |
26 Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. | |
27 Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria. | |
28 Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum; | |
29 qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra. | |
30 Confide, Ierusalem; consolabitur enim te, qui te nominavit. | |
31 Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo! | |
32 Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos! | |
33 Sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu, ita contristabitur in sua solitudine. | |
34 Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum. | |
35 Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis. | |
36 Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est. | |
37 Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. |