Geremia 30
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: | 1 הדבר אשר היה אל ירמיהו מאת יהוה לאמר |
2 “ Haec dicitDominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te,in libro; | 2 כה אמר יהוה אלהי ישראל לאמר כתב לך את כל הדברים אשר דברתי אליך אל ספר |
3 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populimei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribuseorum, et possidebunt eam ”. | 3 כי הנה ימים באים נאם יהוה ושבתי את שבות עמי ישראל ויהודה אמר יהוה והשבתים אל הארץ אשר נתתי לאבותם וירשוה |
4 Et haec verba, quae locutus est Dominus adIsrael et ad Iudam: | 4 ואלה הדברים אשר דבר יהוה אל ישראל ואל יהודה |
5 “ Quoniam haec dicit Dominus: Vocem terroris audivimus, formido et non est pax. | 5 כי כה אמר יהוה קול חרדה שמענו פחד ואין שלום |
6 Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? | 6 שאלו נא וראו אם ילד זכר מדוע ראיתי כל גבר ידיו על חלציו כיולדה ונהפכו כל פנים לירקון |
7 Vae, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur. | 7 הוי כי גדול היום ההוא מאין כמהו ועת צרה היא ליעקב וממנה יושע |
8 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum eius de collo tuoet vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei amplius alieni, | 8 והיה ביום ההוא נאם יהוה צבאות אשבר עלו מעל צוארך ומוסרותיך אנתק ולא יעבדו בו עוד זרים |
9 sed servientDomino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo eis. | 9 ועבדו את יהוה אלהיהם ואת דוד מלכם אשר אקים להם |
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet; | 10 ואתה אל תירא עבדי יעקב נאם יהוה ואל תחת ישראל כי הנני מושיעך מרחוק ואת זרעך מארץ שבים ושב יעקב ושקט ושאנן ואין מחריד |
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. | 11 כי אתך אני נאם יהוה להושיעך כי אעשה כלה בכל הגוים אשר הפצותיך שם אך אתך לא אעשה כלה ויסרתיך למשפט ונקה לא אנקך |
12 Quia haec dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua; | 12 כי כה אמר יהוה אנוש לשברך נחלה מכתך |
13 non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. | 13 אין דן דינך למזור רפאות תעלה אין לך |
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerunt; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. | 14 כל מאהביך שכחוך אותך לא ידרשו כי מכת אויב הכיתיך מוסר אכזרי על רב עונך עצמו חטאתיך |
15 Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi. | 15 מה תזעק על שברך אנוש מכאבך על רב עונך עצמו חטאתיך עשיתי אלה לך |
16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. | 16 לכן כל אכליך יאכלו וכל צריך כלם בשבי ילכו והיו שאסיך למשסה וכל בזזיך אתן לבז |
17 Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem. | 17 כי אעלה ארכה לך וממכותיך ארפאך נאם יהוה כי נדחה קראו לך ציון היא דרש אין לה |
18 Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; | 18 כה אמר יהוה הנני שב שבות אהלי יעקוב ומשכנתיו ארחם ונבנתה עיר על תלה וארמון על משפטו ישב |
19 et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur. | 19 ויצא מהם תודה וקול משחקים והרבתים ולא ימעטו והכבדתים ולא יצערו |
20 Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. | 20 והיו בניו כקדם ועדתו לפני תכון ופקדתי על כל לחציו |
21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus. | 21 והיה אדירו ממנו ומשלו מקרבו יצא והקרבתיו ונגש אלי כי מי הוא זה ערב את לבו לגשת אלי נאם יהוה |
22 Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. | 22 והייתם לי לעם ואנכי אהיה לכם לאלהים |
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite impiorum conquiescet. | 23 הנה סערת יהוה חמה יצאה סער מתגורר על ראש רשעים יחול |
24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis ea. | 24 לא ישוב חרון אף יהוה עד עשתו ועד הקימו מזמות לבו באחרית הימים תתבוננו בה |