Jó 38
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: | 1 فاجاب الرب ايوب من العاصفة وقال |
2 “ Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis? | 2 من هذا الذي يظلم القضاء بكلام بلا معرفة. |
3 Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. | 3 اشدد الآن حقويك كرجل. فاني اسألك فتعلمني. |
4 Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam. | 4 اين كنت حين اسست الارض. أخبر ان كان عندك فهم. |
5 Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam? | 5 من وضع قياسها. لانك تعلم. او من مدّ عليها مطمارا. |
6 Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius, | 6 على اي شيء قرّت قواعدها او من وضع حجر زاويتها |
7 cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? | 7 عندما ترنمت كواكب الصبح معا وهتف جميع بني الله |
8 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens, | 8 ومن حجز البحر بمصاريع حين اندفق فخرج من الرحم. |
9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem? | 9 اذ جعلت السحاب لباسه الضباب قماطه |
10 Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia | 10 وجزمت عليه حدّي واقمت له مغاليق ومصاريع |
11 et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos. | 11 وقلت الى هنا تاتي ولا تتعدى وهنا تتخم كبرياء لججك |
12 Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum, | 12 هل في ايامك امرت الصبح. هل عرّفت الفجر موضعه |
13 et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea? | 13 ليمسك باكناف الارض فينفض الاشرار منها. |
14 Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum. | 14 تتحول كطين الخاتم وتقف كانها لابسة. |
15 Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. | 15 ويمنع عن الاشرار نورهم وتنكسر الذراع المرتفعة |
16 Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti? | 16 هل انتهيت الى ينابيع البحر او في مقصورة الغمر تمشّيت. |
17 Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? | 17 هل انكشفت لك ابواب الموت او عاينت ابواب ظل الموت. |
18 Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia: | 18 هل ادركت عرض الارض. اخبر ان عرفته كله |
19 In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit; | 19 اين الطريق الى حيث يسكن النور. والظلمة اين مقامها |
20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius? | 20 حتى تاخذها الى تخومها وتعرف سبل بيتها. |
21 Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus! | 21 تعلم لانك حينئذ كنت قد ولدت وعدد ايامك كثير |
22 Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti, | 22 أدخلت الى خزائن الثلج ام ابصرت مخازن البرد |
23 quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? | 23 التي ابقيتها لوقت الضر ليوم القتال والحرب. |
24 Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram? | 24 في اي طريق يتوزع النور وتتفرق الشرقية على الارض. |
25 Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam fulmini tonanti, | 25 من فرّع قنوات للهطل وطريقا للصواعق |
26 ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, | 26 ليمطر على ارض حيث لا انسان. على قفر لا احد فيه. |
27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida? | 27 ليروي البلقع والخلاء وينبت مخرج العشب |
28 Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? | 28 هل للمطر اب ومن ولد مآجل الطل. |
29 De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit? | 29 من بطن من خرج الجمد. صقيع السماء من ولده. |
30 In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. | 30 كحجر صارت المياه. أختبأت. وتلكد وجه الغمر |
31 Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere? | 31 هل تربط انت عقد الثريا او تفك ربط الجبّار. |
32 Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu? | 32 أتخرج المنازل في اوقاتها وتهدي النعش مع بناته |
33 Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra? | 33 هل عرفت سنن السموات او جعلت تسلطها على الارض. |
34 Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? | 34 أترفع صوتك الى السحب فيغطيك فيض المياه. |
35 Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”? | 35 اترسل البروق فتذهب وتقول لك ها نحن. |
36 Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam? | 36 من وضع في الطخاء حكمة او من اظهر في الشّهب فطنة. |
37 Quis recensebit nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit, | 37 من يحصي الغيوم بالحكمة ومن يسكب ازقاق السموات |
38 quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur? | 38 اذ ينسبك التراب سبكا ويتلاصق المدر |
39 Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis, | 39 اتصطاد للّبوة فريسة ام تشبع نفس الاشبال |
40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur? | 40 حين تجرمز في عريّسها وتجلس في عيصها للكمون. |
41 Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? | 41 من يهيئ للغراب صيده اذ تنعب فراخه الى الله وتتردد لعدم القوت |