1 Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum estaltare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde | 1 Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde : |
2 etcogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere inpopulo et persequi. | 2 et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi. |
3 Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, inAcrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna,compressit eos et cepit spolia eorum. | 3 Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna. |
4 Et recordatus est malitiam filiorumBean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis. | 4 Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. |
5 Etconclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos etincendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. | 5 Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant. |
6 Et transivit ad filiosAmmon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum. | 6 Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum : |
7 Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, etpercussit eos. | 7 et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos : |
8 Et cepit Iazer et filias eius et reversus est in Iudaeam.
| 8 et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam. |
9 Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant infinibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem | 9 Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem. |
10 etmiserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “ Congregatae suntadversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, | 10 Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, |
11 et parant venire etoccupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum. | 11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum. |
12 Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo denobis, | 12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. |
13 et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, etcaptivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic feremille viros ”.
| 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt : et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. |
14 Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea,conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec, | 14 Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc : |
15 dicentes convenisseadversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, utnos consumant. | 15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone : et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant. |
16 Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenitecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erantet expugnabantur ab eis. | 16 Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
|
17 Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “ Elige tibiviros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et fratermeus Ionathas ibimus in Galaaditim ”. | 17 Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa : ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim. |
18 Et reliquit Iosephum filium Zachariaeet Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam. | 18 Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam : |
19 Etpraecepit illis dicens: “ Praeestote populo huic et nolite bellum committereadversum gentes, donec revertamur ”. | 19 et præcepit illis, dicens : Præestote populo huic : et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. |
20 Et partiti sunt Simoni virorum triamilia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim. | 20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam : Judæ autem octo millia in Galaaditim. |
21 Et abiitSimon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae suntgentes a facie eius, | 21 Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus : et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam |
22 et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, etceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. | 22 Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum, |
23 Etassumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis etomnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
| 23 et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna.
|
24 Et Iudas Maccabaeus et Ionathas frater eius transierunt Iordanem et abieruntviam trium dierum in deserto; | 24 Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. |
25 et occurrerunt Nabathaeis et obviaverunt eispacifice et narraverunt eis omnia, quae acciderant fratribus eorum inGalaaditide, | 25 Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, |
26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor inAlimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae. | 26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hæ omnes civitates munitæ et magnæ. |
27 Etin ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinumconstituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos inuna die. | 27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. |
28 Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repenteet occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omniaspolia eorum et succendit eam igne; | 28 Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. |
29 et profectus est inde nocte, et ibantusque ad munitionem. | 29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. |
30 Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, eccepopulus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, utcomprehenderent munitionem, et expugnabant eos. | 30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. |
31 Et vidit Iudas quia coepitbellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; | 31 Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate : |
32 et dixit viris exercitus: “ Pugnate hodie pro fratribus nostris ”. | 32 et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris. |
33 Etexiit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis et clamaverunt inoratione. | 33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. |
34 Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt afacie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fereocto milia virorum. | 34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus : et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. |
35 Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam.Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. | 35 Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. |
36 Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitatesGalaaditidis. | 36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. |
37 Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium etcastra posuit contra Raphon trans torrentem. | 37 Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. |
38 Et misit Iudas speculariexercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “ Convenerunt ad eum omnes gentes,quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; | 38 Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis : |
39 et Arabas conduxit inauxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire inproelium ”. Et abiit Iudas obviam illis. | 39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. |
40 Et ait Timotheus principibusexercitus sui: “ Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentemaquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potenspoterit adversum nos; | 40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ; |
41 si vero timuerit transire et posuerit castra ultraflumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum ”. | 41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. |
42 Ut autemappropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentemet mandavit eis dicens: “ Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes inproelium ”. | 42 Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. |
43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Etcontritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt adfanum in Carnain. | 43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. |
44 Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt ignecum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinerecontra faciem Iudae. | 44 Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ.
|
45 Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant inGalaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas,exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. | 45 Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda. |
46 Et venerunt usqueEphron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab eadextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
| 46 Et venerunt usque Ephron : et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. |
47 Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus.Et misit ad eos Iudas verbis pacificis | 47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis, |
48 dicens: “ Transeamus per terramvestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibustransibimus ”. Et nolebant eis aperire. | 48 dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. |
49 Et praecepit Iudas praedicare incastris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco. | 49 Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco : |
50 Et applicuerunt seviri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte; et traditaest civitas in manu eius. | 50 et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus : |
51 Et peremit omnem masculinum in ore gladii eteradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem superinterfectos. | 51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos. |
52 Et transgressi sunt Iordanem in campum magnum contra faciemBethsan. | 52 Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. |
53 Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totamviam, donec veniret in terram Iudae. | 53 Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda : |
54 Et ascenderunt in montem Sion cumlaetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donecreverterentur in pace.
| 54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
|
55 Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon fratereius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, | 55 Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, |
56 audivit Iosephus Zachariae filiuset Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt, | 56 audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt, |
57 etdixerunt: “ Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes,quae in circuitu nostro sunt ”. | 57 et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt. |
58 Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitusuo, et abierunt ad Iamniam. | 58 Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam. |
59 Et exivit Gorgias de civitate et viri eiusobviam illis in pugnam; | 59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam. |
60 et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi suntusque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo miliaviri; et facta est fuga magna in populo, | 60 Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo : |
61 quia non audie runt Iudam et fratreseius existimantes fortiter se facturos. | 61 quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos. |
62 Ipsi autem non erant de seminevirorum illorum, per quorum manum salus data est Israel.
| 62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël. |
63 Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israelet gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum; | 63 Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. |
64 et conveniebant ad eos faustaacclamantes. | 64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
|
65 Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau interra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxitmunitiones eius et turres eius succendit in circuitu. | 65 Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu. |
66 Et movit castra, utiret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam. | 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. |
67 In die illa cecideruntsacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt inproelium. | 67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium. |
68 Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit araseorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuviascivitatum. Et reversus est in terram Iudae.
| 68 Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni : et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda. |