1 Haec sunt iudicia, quae propones eis:
| 1 ואלה המשפטים אשר תשים לפניהם |
2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. | 2 כי תקנה עבד עברי שש שנים יעבד ובשבעת יצא לחפשי חנם |
3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. | 3 אם בגפו יבא בגפו יצא אם בעל אשה הוא ויצאה אשתו עמו |
4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. | 4 אם אדניו יתן לו אשה וילדה לו בנים או בנות האשה וילדיה תהיה לאדניה והוא יצא בגפו |
5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", | 5 ואם אמר יאמר העבד אהבתי את אדני את אשתי ואת בני לא אצא חפשי |
6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
| 6 והגישו אדניו אל האלהים והגישו אל הדלת או אל המזוזה ורצע אדניו את אזנו במרצע ועבדו לעלם |
7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. | 7 וכי ימכר איש את בתו לאמה לא תצא כצאת העבדים |
8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. | 8 אם רעה בעיני אדניה אשר לא יעדה והפדה לעם נכרי לא ימשל למכרה בבגדו בה |
9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. | 9 ואם לבנו ייעדנה כמשפט הבנות יעשה לה |
10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. | 10 אם אחרת יקח לו שארה כסותה וענתה לא יגרע |
11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
| 11 ואם שלש אלה לא יעשה לה ויצאה חנם אין כסף |
12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. | 12 מכה איש ומת מות יומת |
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. | 13 ואשר לא צדה והאלהים אנה לידו ושמתי לך מקום אשר ינוס שמה |
14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
| 14 וכי יזד איש על רעהו להרגו בערמה מעם מזבחי תקחנו למות |
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
| 15 ומכה אביו ואמו מות יומת |
16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
| 16 וגנב איש ומכרו ונמצא בידו מות יומת |
17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
| 17 ומקלל אביו ואמו מות יומת |
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, | 18 וכי יריבן אנשים והכה איש את רעהו באבן או באגרף ולא ימות ונפל למשכב |
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
| 19 אם יקום והתהלך בחוץ על משענתו ונקה המכה רק שבתו יתן ורפא ירפא |
20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. | 20 וכי יכה איש את עבדו או את אמתו בשבט ומת תחת ידו נקם ינקם |
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
| 21 אך אם יום או יומים יעמד לא יקם כי כספו הוא |
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. | 22 וכי ינצו אנשים ונגפו אשה הרה ויצאו ילדיה ולא יהיה אסון ענוש יענש כאשר ישית עליו בעל האשה ונתן בפללים |
23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, | 23 ואם אסון יהיה ונתתה נפש תחת נפש |
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, | 24 עין תחת עין שן תחת שן יד תחת יד רגל תחת רגל |
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. | 25 כויה תחת כויה פצע תחת פצע חבורה תחת חבורה |
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. | 26 וכי יכה איש את עין עבדו או את עין אמתו ושחתה לחפשי ישלחנו תחת עינו |
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
| 27 ואם שן עבדו או שן אמתו יפיל לחפשי ישלחנו תחת שנו |
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. | 28 וכי יגח שור את איש או את אשה ומת סקול יסקל השור ולא יאכל את בשרו ובעל השור נקי |
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. | 29 ואם שור נגח הוא מתמל שלשם והועד בבעליו ולא ישמרנו והמית איש או אשה השור יסקל וגם בעליו יומת |
30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. | 30 אם כפר יושת עליו ונתן פדין נפשו ככל אשר יושת עליו |
31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. | 31 או בן יגח או בת יגח כמשפט הזה יעשה לו |
32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
| 32 אם עבד יגח השור או אמה כסף שלשים שקלים יתן לאדניו והשור יסקל |
33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, | 33 וכי יפתח איש בור או כי יכרה איש בר ולא יכסנו ונפל שמה שור או חמור |
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
| 34 בעל הבור ישלם כסף ישיב לבעליו והמת יהיה לו |
35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. | 35 וכי יגף שור איש את שור רעהו ומת ומכרו את השור החי וחצו את כספו וגם את המת יחצון |
36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. | 36 או נודע כי שור נגח הוא מתמול שלשם ולא ישמרנו בעליו שלם ישלם שור תחת השור והמת יהיה לו |
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.
| |