Giuditta 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepitsterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere.2Et dixit Iudith:“ Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt,praebebitur mihi ”.
3Et dixit ad eam Holofernes: “ Si autem defecerint, quae tecum sunt, undeafferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo,qui habeat similia ”.4Dixitque ad eum Iudith: “ Vivit anima tua, dominemi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominusin manu mea, quae voluit ”.5Et induxerunt eam servi Holofernis intabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliammatutinam6et misit ad Holofernen dicens: “ Praecipiat nunc dominus meuspermitti ancillam suam exire ad orationem ”.7Et praecepit Holofernescustodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebatper noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae.8Et, utascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationempo puli sui.9Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferreturesca eius in vesperum.
10Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis etneminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium.11Et dixit Bagoaespadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: “ Vadens suade mulieriHebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum.12Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus nonfabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos ”.13Et exiitBagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: “ Non pigeatpuellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius etbibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicutunam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor ”.14Dixitque ad eum Iudith: “ Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniamomne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihigaudium usque ad diem mortis meae ”.
15Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessitancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat aBagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea.16Et introiensIudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius,et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendieam ex die, quo viderat illam.17Et dixit ad eam Holofernes: “ Bibe et estonobiscum in iucunditatem ”.18Et dixit Iudith: “ Bibam, domine, quiamagnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae ”.19Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsiancilla sua.20Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum,quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.
12345678910111213141516
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito