1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum. | 1 ولما جاء رحبعام الى اورشليم جمع من بيت يهوذا وبنيامين مئة وثمانين الف مختار محارب ليحارب اسرائيل ليرد الملك الى رحبعام. |
2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens: | 2 وكان كلام الرب الى شمعيا رجل الله قائلا |
3 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: | 3 كلم رحبعام بن سليمان ملك يهوذا وكل اسرائيل في يهوذا وبنيامين قائلا |
4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
| 4 هكذا قال الرب لا تصعدوا ولا تحاربوا اخوتكم. ارجعوا كل واحد الى بيته لانه من قبلي صار هذا الامر. فسمعوا لكلام الرب ورجعوا عن الذهاب ضد يربعام |
5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda. | 5 واقام رحبعام في اورشليم وبنى مدنا للحصار في يهوذا. |
6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue, | 6 فبنى بيت لحم وعيطام وتقوع |
7 Bethsur quoque et Socho et Odollam | 7 وبيت صور وسوكو وعدلام |
8 necnon Geth et Maresa et Ziph, | 8 وجتّ ومريشة وزيف |
9 sed et Aduram et Lachis et Azeca, | 9 وادورايم ولخيش وعزيقة |
10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
| 10 وصرعة وايلون وحبرون التي في يهوذا وبنيامين مدنا حصينة |
11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini. | 11 وشدد الحصون وجعل فيها قوادا وخزائن مأكل وزيت وخمر |
12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
| 12 واتراسا في كل مدينة ورماحا وشددها كثيرا جدا وكان له يهوذا وبنيامين |
13 Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis. | 13 والكهنة واللاويون الذين في كل اسرائيل مثلوا بين يديه من جميع تخومهم. |
14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. | 14 لان اللاويين تركوا مسارحهم واملاكهم وانطلقوا الى يهوذا واورشليم لان يربعام وبنيه رفضوهم من ان يكهنوا للرب. |
15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat. | 15 واقام لنفسه كهنة للمرتفعات وللتيوس وللعجول التي عمل. |
16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum. | 16 وبعدهم جاء الى اورشليم من جميع اسباط اسرائيل الذين وجهوا قلوبهم الى طلب الرب اله اسرائيل ليذبحوا للرب اله آبائهم. |
17 Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
| 17 وشددوا مملكة يهوذا وقووا رحبعام بن سليمان ثلاث سنين لانهم ساروا في طريق داود وسليمان ثلاث سنين |
18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai, | 18 واتخذ رحبعام لنفسه امرأة محلة بنت يريموث بن داود وابيجايل بنت الياب بن يسّى |
19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom. | 19 فولدت له بنين يعوش وشمريا وزاهم |
20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. | 20 ثم بعدها اخذ معكة بنت ابشالوم فولدت له ابيا وعتّاي وزيزا وشلوميث. |
21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. | 21 واحب رحبعام معكة بنت ابشالوم اكثر من جميع نسائه وسراريه لانه اتخذ ثمانية عشر امرأة وستين سرية وولد ثمانية وعشرين ابنا وستين ابنة. |
22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. | 22 واقام رحبعام ابيا ابن معكة راسا وقائدا بين اخوته لكي يملّكه. |
23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
| 23 وكان فهيما وفرّق من كل بنيه في جميع اراضي يهوذا وبنيامين في كل المدن الحصينة واعطاهم زادا بكثرة. وطلب نساء كثيرة |