Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 27


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויאמר דוד אל לבו עתה אספה יום אחד ביד שאול אין לי טוב כי המלט אמלט אל ארץ פלשתים ונואש ממני שאול לבקשני עוד בכל גבול ישראל ונמלטתי מידו1 Et ait David in corde suo: “ Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ”.
2 ויקם דוד ויעבר הוא ושש מאות איש אשר עמו אל אכיש בן מעוך מלך גת2 Et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.
3 וישב דוד עם אכיש בגת הוא ואנשיו איש וביתו דוד ושתי נשיו אחינעם היזרעאלית ואביגיל אשת נבל הכרמלית3 Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel.
4 ויגד לשאול כי ברח דוד גת ולא יוסף עוד לבקשו4 Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quaereret eum.
5 ויאמר דוד אל אכיש אם נא מצאתי חן בעיניך יתנו לי מקום באחת ערי השדה ואשבה שם ולמה ישב עבדך בעיר הממלכה עמך5 Dixit autem David ad Achis: “ Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? ”.
6 ויתן לו אכיש ביום ההוא את צקלג לכן היתה צקלג למלכי יהודה עד היום הזה6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc.
7 ויהי מספר הימים אשר ישב דוד בשדה פלשתים ימים וארבעה חדשים7 Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, annus et quattuor menses.
8 ויעל דוד ואנשיו ויפשטו אל הגשורי והגרזי והעמלקי כי הנה ישבות הארץ אשר מעולם בואך שורה ועד ארץ מצרים8 Et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gerzi et de Amalecitis; hae enim gentes habitabant terram, quae est a Telem in via Sur et usque ad terram Aegypti.
9 והכה דוד את הארץ ולא יחיה איש ואשה ולקח צאן ובקר וחמרים וגמלים ובגדים וישב ויבא אל אכיש9 Et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem; tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis.
10 ויאמר אכיש אל פשטתם היום ויאמר דוד על נגב יהודה ועל נגב הירחמאלי ואל נגב הקיני10 Dicebat autem ei Achis: “ In quem irruistis hodie? ”. Respondebatque David: “ Contra Nageb Iudae vel contra Nageb Ierameel vel contra Nageb Ceni ”.
11 ואיש ואשה לא יחיה דוד להביא גת לאמר פן יגדו עלינו לאמר כה עשה דוד וכה משפטו כל הימים אשר ישב בשדה פלשתים11 Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “ Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David” ”. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum.
12 ויאמן אכיש בדוד לאמר הבאש הבאיש בעמו בישראל והיה לי לעבד עולם12 Credidit ergo Achis David dicens: “ Valde odiosum se fecit populo suo Israel; erit
igitur mihi servus sempiternus ”.