1 והננו מבקשים מכם אחי על אדות ביאת אדנינו ישוע המשיח ואסיפתנו אליו | 1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, |
2 אשר לא תטרף דעתכם פתאם ואשר לא תבהלו לא ברוח ולא בדבור ולא באגרת כמו שלוחה מאתנו כאלו הגיע יום המשיח | 2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
|
3 אל יתעה אתכם איש בשום אופן כי לא יבא בטרם יהיה בראשונה המרד ונגלה איש החטאה בן האבדון | 3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, |
4 המתקומם והמתרומם על כל הנקרא אל או עבודה עד כי גם ישב בהיכל האלהים כאלהים ומראה את עצמו כי אלהים הוא | 4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
|
5 הלא תזכרו כי בעוד היותי אתכם דברתי אלה אליכם | 5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? |
6 ועתה ידעתם מה שימנעהו מלהגלות בעתו | 6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. |
7 כי סוד הרשע כבר החל לפעל רק שיוסר מתוך המנע עד כה | 7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.
|
8 ואז יגלה הרשע אשר ימיתנו האדון ברוח שפתיו וישביתנו בהופעת ביאתו | 8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, |
9 את אשר יבוא כחזקת השטן ברב כח ובאתות ובמופתי שקר | 9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus |
10 ובכל מרמת און באבדים תחת אשר לא קבלו את אהבת האמת להושע | 10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. |
11 ובעבור זאת ישלח להם האלהים מדוחי שוא להאמין בשקר | 11 Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, |
12 למען ידונו בל אשר לא האמינו באמת כי אם רצו בעולה | 12 ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
|
13 אבל אנחנו חיבים להודות לאלהים בכל עת בעבורכם אחי חביבי האדון אשר האלהים בחר בכם מראשית לישועה בקדוש הרוח ובאמונת האמת | 13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; |
14 לזאת קרא אתכם בבשורתנו לנחלת כבוד אדנינו ישוע המשיח | 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
|
15 לכן אחי עמדו והחזיקו בקבלות אשר למדתם אם בדברנו אם באגרתנו | 15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. |
16 והוא אדנינו ישוע המשיח ואלהינו אבינו אשר אהב אתנו ויתן לנו בחסדו נחמת עולם ותקוה טובה | 16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, |
17 הוא ינחם את לבבכם ויכונן אתכם בכל דבר ומעשה טוב | 17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
|