Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Devarìm (דברים) - Deuteronomio 8


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 כל המצוה אשר אנכי מצוך היום תשמרון לעשות למען תחיון ורביתם ובאתם וירשתם את הארץ אשר נשבע יהוה לאבתיכם1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris.
2 וזכרת את כל הדרך אשר הליכך יהוה אלהיך זה ארבעים שנה במדבר למען ענתך לנסתך לדעת את אשר בלבבך התשמר מצותו אם לא2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non.
3 ויענך וירעבך ויאכלך את המן אשר לא ידעת ולא ידעון אבתיך למען הודעך כי לא על הלחם לבדו יחיה האדם כי על כל מוצא פי יהוה יחיה האדם3 Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.
4 שמלתך לא בלתה מעליך ורגלך לא בצקה זה ארבעים שנה4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis.
5 וידעת עם לבבך כי כאשר ייסר איש את בנו יהוה אלהיך מיסרך5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
6 ושמרת את מצות יהוה אלהיך ללכת בדרכיו וליראה אתו6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum.
7 כי יהוה אלהיך מביאך אל ארץ טובה ארץ נחלי מים עינת ותהמת יצאים בבקעה ובהר7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi,
8 ארץ חטה ושערה וגפן ותאנה ורמון ארץ זית שמן ודבש8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur, terram olei ac mellis,
9 ארץ אשר לא במסכנת תאכל בה לחם לא תחסר כל בה ארץ אשר אבניה ברזל ומהרריה תחצב נחשת9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur;
10 ואכלת ושבעת וברכת את יהוה אלהיך על הארץ הטבה אשר נתן לך10 ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
11 השמר לך פן תשכח את יהוה אלהיך לבלתי שמר מצותיו ומשפטיו וחקתיו אשר אנכי מצוך היום11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie;
12 פן תאכל ושבעת ובתים טובים תבנה וישבת12 ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis
13 ובקרך וצאנך ירבין וכסף וזהב ירבה לך וכל אשר לך ירבה13 habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque rerum copiam,
14 ורם לבבך ושכחת את יהוה אלהיך המוציאך מארץ מצרים מבית עבדים14 elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
15 המוליכך במדבר הגדל והנורא נחש שרף ועקרב וצמאון אשר אין מים המוציא לך מים מצור החלמיש15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima
16 המאכלך מן במדבר אשר לא ידעון אבתיך למען ענתך ולמען נסתך להיטבך באחריתך16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui,
17 ואמרת בלבבך כחי ועצם ידי עשה לי את החיל הזה17 ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”;
18 וזכרת את יהוה אלהיך כי הוא הנתן לך כח לעשות חיל למען הקים את בריתו אשר נשבע לאבתיך כיום הזה18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies.
19 והיה אם שכח תשכח את יהוה אלהיך והלכת אחרי אלהים אחרים ועבדתם והשתחוית להם העדתי בכם היום כי אבד תאבדון19 Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis:
20 כגוים אשר יהוה מאביד מפניכם כן תאבדון עקב לא תשמעון בקול יהוה אלהיכם20 sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri.