Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Devarìm (דברים) - Deuteronomio 15


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 מקץ שבע שנים תעשה שמטה1 Septimo anno facies remis sionem,
2 וזה דבר השמטה שמוט כל בעל משה ידו אשר ישה ברעהו לא יגש את רעהו ואת אחיו כי קרא שמטה ליהוה2 quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino.
3 את הנכרי תגש ואשר יהיה לך את אחיך תשמט ידך3 A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem.
4 אפס כי לא יהיה בך אביון כי ברך יברכך יהוה בארץ אשר יהוה אלהיך נתן לך נחלה לרשתה4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem,
5 רק אם שמוע תשמע בקול יהוה אלהיך לשמר לעשות את כל המצוה הזאת אשר אנכי מצוך היום5 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc, quod ego hodie praecipio tibi,
6 כי יהוה אלהיך ברכך כאשר דבר לך והעבטת גוים רבים ואתה לא תעבט ומשלת בגוים רבים ובך לא ימשלו6 quia Dominus Deus tuus benedicet tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
7 כי יהיה בך אביון מאחד אחיך באחד שעריך בארצך אשר יהוה אלהיך נתן לך לא תאמץ את לבבך ולא תקפץ את ידך מאחיך האביון7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
8 כי פתח תפתח את ידך לו והעבט תעביטנו די מחסרו אשר יחסר לו8 sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris.
9 השמר לך פן יהיה דבר עם לבבך בליעל לאמר קרבה שנת השבע שנת השמטה ורעה עינך באחיך האביון ולא תתן לו וקרא עליך אל יהוה והיה בך חטא9 Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: “Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 נתון תתן לו ולא ירע לבבך בתתך לו כי בגלל הדבר הזה יברכך יהוה אלהיך בכל מעשך ובכל משלח ידך10 Sed dabis ei, nec contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad quae manum miseris.
11 כי לא יחדל אביון מקרב הארץ על כן אנכי מצוך לאמר פתח תפתח את ידך לאחיך לעניך ולאבינך בארצך11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra tua.
12 כי ימכר לך אחיך העברי או העבריה ועבדך שש שנים ובשנה השביעת תשלחנו חפשי מעמך12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum;
13 וכי תשלחנו חפשי מעמך לא תשלחנו ריקם13 et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris.
14 העניק תעניק לו מצאנך ומגרנך ומיקבך אשר ברכך יהוה אלהיך תתן לו14 Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
15 וזכרת כי עבד היית בארץ מצרים ויפדך יהוה אלהיך על כן אנכי מצוך את הדבר הזה היום15 Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi.
16 והיה כי יאמר אליך לא אצא מעמך כי אהבך ואת ביתך כי טוב לו עמך16 Sin autem dixerit: “Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat,
17 ולקחת את המרצע ונתתה באזנו ובדלת והיה לך עבד עולם ואף לאמתך תעשה כן17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
18 לא יקשה בעינך בשלחך אתו חפשי מעמך כי משנה שכר שכיר עבדך שש שנים וברכך יהוה אלהיך בכל אשר תעשה18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris.
19 כל הבכור אשר יולד בבקרך ובצאנך הזכר תקדיש ליהוה אלהיך לא תעבד בבכר שורך ולא תגז בכור צאנך19 De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium.
20 לפני יהוה אלהיך תאכלנו שנה בשנה במקום אשר יבחר יהוה אתה וביתך20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
21 וכי יהיה בו מום פסח או עור כל מום רע לא תזבחנו ליהוה אלהיך21 Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo,
22 בשעריך תאכלנו הטמא והטהור יחדו כצבי וכאיל22 sed intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
23 רק את דמו לא תאכל על הארץ תשפכנו כמים23 Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.