Scrutatio

Martedi, 21 maggio 2024 - Santi Martiri Messicani (Cristoforo Magallanes Jara e 24 compagni) ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 8


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה לאמר1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 דבר אל אהרן ואמרת אליו בהעלתך את הנרת אל מול פני המנורה יאירו שבעת הנרות2 “ Loquere Aa ron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae ”.
3 ויעש כן אהרן אל מול פני המנורה העלה נרתיה כאשר צוה יהוה את משה3 Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.
4 וזה מעשה המנרה מקשה זהב עד ירכה עד פרחה מקשה הוא כמראה אשר הראה יהוה את משה כן עשה את המנרה4 Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
5 וידבר יהוה אל משה לאמר5 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
6 קח את הלוים מתוך בני ישראל וטהרת אתם6 “ Tolle Levitas de medio filiorum Israel et purificabis eos
7 וכה תעשה להם לטהרם הזה עליהם מי חטאת והעבירו תער על כל בשרם וכבסו בגדיהם והטהרו7 iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se.
8 ולקחו פר בן בקר ומנחתו סלת בלולה בשמן ופר שני בן בקר תקח לחטאת8 Tollent bovem de armentis et oblationem eius similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
9 והקרבת את הלוים לפני אהל מועד והקהלת את כל עדת בני ישראל9 et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel.
10 והקרבת את הלוים לפני יהוה וסמכו בני ישראל את ידיהם על הלוים10 Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,
11 והניף אהרן את הלוים תנופה לפני יהוה מאת בני ישראל והיו לעבד את עבדת יהוה11 et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
12 והלוים יסמכו את ידיהם על ראש הפרים ועשה את האחד חטאת ואת האחד עלה ליהוה לכפר על הלוים12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos.
13 והעמדת את הלוים לפני אהרן ולפני בניו והנפת אתם תנופה ליהוה13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino
14 והבדלת את הלוים מתוך בני ישראל והיו לי הלוים14 ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei;
15 ואחרי כן יבאו הלוים לעבד את אהל מועד וטהרת אתם והנפת אתם תנופה15 et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus.
Sicque purificabis et agitabis eos,
16 כי נתנים נתנים המה לי מתוך בני ישראל תחת פטרת כל רחם בכור כל מבני ישראל לקחתי אתם לי16 quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
17 כי לי כל בכור בבני ישראל באדם ובבהמה ביום הכתי כל בכור בארץ מצרים הקדשתי אתם לי17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.
18 ואקח את הלוים תחת כל בכור בבני ישראל18 Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel
19 ואתנה את הלוים נתנים לאהרן ולבניו מתוך בני ישראל לעבד את עבדת בני ישראל באהל מועד ולכפר על בני ישראל ולא יהיה בבני ישראל נגף בגשת בני ישראל אל הקדש19 tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium ”.
20 ויעש משה ואהרן וכל עדת בני ישראל ללוים ככל אשר צוה יהוה את משה ללוים כן עשו להם בני ישראל20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi.
21 ויתחטאו הלוים ויכבסו בגדיהם וינף אהרן אתם תנופה לפני יהוה ויכפר עליהם אהרן לטהרם21 Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati
22 ואחרי כן באו הלוים לעבד את עבדתם באהל מועד לפני אהרן ולפני בניו כאשר צוה יהוה את משה על הלוים כן עשו להם22 ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
23 וידבר יהוה אל משה לאמר23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
24 זאת אשר ללוים מבן חמש ועשרים שנה ומעלה יבוא לצבא צבא בעבדת אהל מועד24 “ Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus;
25 ומבן חמשים שנה ישוב מצבא העבדה ולא יעבד עוד25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt
26 ושרת את אחיו באהל מועד לשמר משמרת ועבדה לא יעבד ככה תעשה ללוים במשמרתם26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis ”.