Joel (יואל) - Gioele 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 משא מדבר ים כסופות בנגב לחלף ממדבר בא מארץ נוראה | 1 Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. |
2 חזות קשה הגד לי הבוגד בוגד והשודד שודד עלי עילם צורי מדי כל אנחתה השבתי | 2 Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. |
3 על כן מלאו מתני חלחלה צירים אחזוני כצירי יולדה נעויתי משמע נבהלתי מראות | 3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. |
4 תעה לבבי פלצות בעתתני את נשף חשקי שם לי לחרדה | 4 Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. |
5 ערך השלחן צפה הצפית אכול שתה קומו השרים משחו מגן | 5 Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum. |
6 כי כה אמר אלי אדני לך העמד המצפה אשר יראה יגיד | 6 Hæc enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet. |
7 וראה רכב צמד פרשים רכב חמור רכב גמל והקשיב קשב רב קשב | 7 Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu. |
8 ויקרא אריה על מצפה אדני אנכי עמד תמיד יומם ועל משמרתי אנכי נצב כל הלילות | 8 Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. |
9 והנה זה בא רכב איש צמד פרשים ויען ויאמר נפלה נפלה בבל וכל פסילי אלהיה שבר לארץ | 9 Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. |
10 מדשתי ובן גרני אשר שמעתי מאת יהוה צבאות אלהי ישראל הגדתי לכם | 10 Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis. |
11 משא דומה אלי קרא משעיר שמר מה מלילה שמר מה מליל | 11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ? |
12 אמר שמר אתה בקר וגם לילה אם תבעיון בעיו שבו אתיו | 12 Dixit custos : Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite. |
13 משא בערב ביער בערב תלינו ארחות דדנים | 13 Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. |
14 לקראת צמא התיו מים ישבי ארץ תימא בלחמו קדמו נדד | 14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti. |
15 כי מפני חרבות נדדו מפני חרב נטושה ומפני קשת דרוכה ומפני כבד מלחמה | 15 A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. |
16 כי כה אמר אדני אלי בעוד שנה כשני שכיר וכלה כל כבוד קדר | 16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. |
17 ושאר מספר קשת גבורי בני קדר ימעטו כי יהוה אלהי ישראל דבר | 17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. |