Hošeah(הושע) - Osea 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 Rectorem te posuerunt? Noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis. | |
| 2 Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe, | |
| 3 ut laeteris propter illos et decentiae gratia accipias coronam et dignationem consequaris corrogationis. | |
| 4 Loquere, maior natu: decet enim te | |
| 5 primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam. | |
| 6 Ubi convivium, non effundas sermonem et importune noli extolli in sapientia tua. | |
| 7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et concentus musicorum in convivio vini; | |
| 8 sicut in fabricatione aurea signum est smaragdi, sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. | |
| 9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. | |
| 10 Adulescens, loquere in tua causa vix; | |
| 11 bis, si interrogatus fueris. | |
| 12 Recapitula sermonem, in paucis multa; esto quasi scius et simul tacens. | |
| 13 In medio magnatorum non praesumas et, ubi sunt senes, non multum loquaris. | |
| 14 Ante tonitruum praeibit coruscatio, et ante verecundum praeibit gratia. | |
| 15 Et hora surgendi non te trices; praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude | |
| 16 et age conceptiones tuas et noli peccare in verbo superbo. | |
| 17 Et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis. | |
| 18 Qui timet Dominum, excipiet doctrinam; et, qui vigilaverint ad illum, invenient benedictionem. | |
| 19 Qui quaerit legem, replebitur ab ea; et, qui insidiose agit, scandalizabiturin ea. | |
| 20 Qui timent Dominum, invenient iudicium iustum et iustitias quasi lumen accendent. | |
| 21 Peccator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. | |
| 22 Vir consilii non despiciet intellegentiam; alienus et superbus non pertimescet timorem. | |
| 23 | |
| 24 Fili, sine consilio nihil facias et post factum non paenitebis. | |
| 25 In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. | |
| 26 Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis attende. | |
| 27 In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum. | |
| 28 Qui credit legi, attendit mandatis; et, qui confidit in Domino, non minorabitur. |
ITALIANO
ENGLISH
ESPANOL
FRANCAIS
LATINO
PORTUGUES
DEUTSCH
MAGYAR
Ελληνική
לשון עברית
عَرَبيْ