Hošeah(הושע) - Osea 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa. | |
2 Benefac iusto et invenies retributionem magnam et, si non ab ipso, certe a Domino. | |
3 Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus. | |
4 Da misericordi et ne suscipias peccatorem; et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in diem vindictae. | |
5 Da bono et non receperis peccatorem. | |
6 Benefac humili et non dederis impio; vasa belli ne dederis illi, ne in ipsis potentior te sit. | |
7 Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. | |
8 Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. | |
9 In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit. | |
10 Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius | |
11 et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. | |
12 Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam; et in novissimo agnoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris. | |
13 Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis? Et sic qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius: non evadet, donec incendat eum ignis. | |
14 Una hora tecum permanebit; si autem declinaveris, non supportabit. | |
15 In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. | |
16 In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit opportunitatem, non satiabitur sanguine. | |
17 Si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem, | |
18 et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas. | |
19 Caput suum movebit et plaudet manu et multa susurrans commutabit vultum suum. |