Daniyyel (דניאל ) - Daniele 9
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 “ Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo | |
2 et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, | |
3 et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret, | |
4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis, | |
5 quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. | |
6 Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. | |
7 Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum; | |
8 dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. | |
9 Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. | |
10 Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te. | |
11 Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. | |
12 Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. | |
13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? | |
14 Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae: | |
15 corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. | |
16 Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? | |
17 Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? | |
18 Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt ”. |