Daniyyel (דניאל ) - Daniele 3
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. | |
2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum, | |
3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace : | |
4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. | |
5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. | |
6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. | |
7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent. | |
8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. | |
9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. | |
10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. | |
11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. | |
12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. | |
13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; | |
14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. | |
15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. | |
16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. | |
17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum : | |
18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. | |
19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes. |