Scrutatio

Domenica, 2 giugno 2024 - Santi Marcellino e Pietro ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 19


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 בחדש השלישי לצאת בני ישראל מארץ מצרים ביום הזה באו מדבר סיני1 Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
2 ויסעו מרפידים ויבאו מדבר סיני ויחנו במדבר ויחן שם ישראל נגד ההר2 Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
3 ומשה עלה אל האלהים ויקרא אליו יהוה מן ההר לאמר כה תאמר לבית יעקב ותגיד לבני ישראל3 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait:
“ Haec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
4 אתם ראיתם אשר עשיתי למצרים ואשא אתכם על כנפי נשרים ואבא אתכם אלי4 Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis,
quomodo portaverim vos super alas aquilarum
et adduxerim ad me.
5 ועתה אם שמוע תשמעו בקלי ושמרתם את בריתי והייתם לי סגלה מכל העמים כי לי כל הארץ5 Si ergo audieritis vocem meam
et custodieritis pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis;
mea est enim omnis terra.
6 ואתם תהיו לי ממלכת כהנים וגוי קדוש אלה הדברים אשר תדבר אל בני ישראל6 Et vos eritis mihi regnum sacerdotum
et gens sancta.
Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”.
7 ויבא משה ויקרא לזקני העם וישם לפניהם את כל הדברים האלה אשר צוהו יהוה7 Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus.
8 ויענו כל העם יחדו ויאמרו כל אשר דבר יהוה נעשה וישב משה את דברי העם אל יהוה8 Responditque universus populus simul: “ Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum,
9 ויאמר יהוה אל משה הנה אנכי בא אליך בעב הענן בעבור ישמע העם בדברי עמך וגם בך יאמינו לעולם ויגד משה את דברי העם אל יהוה9 ait ei Dominus: “ Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ”.
Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
10 ויאמר יהוה אל משה לך אל העם וקדשתם היום ומחר וכבסו שמלתם10 qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
11 והיו נכנים ליום השלישי כי ביום השלישי ירד יהוה לעיני כל העם על הר סיני11 et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12 והגבלת את העם סביב לאמר השמרו לכם עלות בהר ונגע בקצהו כל הנגע בהר מות יומת12 Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit montem, morte morietur.
13 לא תגע בו יד כי סקול יסקל או ירה יירה אם בהמה אם איש לא יחיה במשך היבל המה יעלו בהר13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”.
14 וירד משה מן ההר אל העם ויקדש את העם ויכבסו שמלתם14 Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque lavissent vestimenta sua,
15 ויאמר אל העם היו נכנים לשלשת ימים אל תגשו אל אשה15 ait ad eos: “ Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ”.
16 ויהי ביום השלישי בהית הבקר ויהי קלת וברקים וענן כבד על ההר וקל שפר חזק מאד ויחרד כל העם אשר במחנה16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
17 ויוצא משה את העם לקראת האלהים מן המחנה ויתיצבו בתחתית ההר17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
18 והר סיני עשן כלו מפני אשר ירד עליו יהוה באש ויעל עשנו כעשן הכבשן ויחרד כל ההר מאד18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
19 ויהי קול השופר הולך וחזק מאד משה ידבר והאלהים יעננו בקול19 Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
20 וירד יהוה על הר סיני אל ראש ההר ויקרא יהוה למשה אל ראש ההר ויעל משה20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
21 ויאמר יהוה אל משה רד העד בעם פן יהרסו אל יהוה לראות ונפל ממנו רב21 dixit ad eum: “ Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
22 וגם הכהנים הנגשים אל יהוה יתקדשו פן יפרץ בהם יהוה22 Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ”.
23 ויאמר משה אל יהוה לא יוכל העם לעלת אל הר סיני כי אתה העדתה בנו לאמר הגבל את ההר וקדשתו23 Dixitque Moyses ad Dominum: “ Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ”.
24 ויאמר אליו יהוה לך רד ועלית אתה ואהרן עמך והכהנים והעם אל יהרסו לעלת אל יהוה פן יפרץ בם24 Cui ait Dominus: “ Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ”.
25 וירד משה אל העם ויאמר אלהם25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.