Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 2 Cronache 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויבא רחבעם ירושלם ויקהל את בית יהודה ובנימן מאה ושמונים אלף בחור עשה מלחמה להלחם עם ישראל להשיב את הממלכה לרחבעם1 Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
2 ויהי דבר יהוה אל שמעיהו איש האלהים לאמר2 Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:
3 אמר אל רחבעם בן שלמה מלך יהודה ואל כל ישראל ביהודה ובנימן לאמר3 “ Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
4 כה אמר יהוה לא תעלו ולא תלחמו עם אחיכם שובו איש לביתו כי מאתי נהיה הדבר הזה וישמעו את דברי יהוה וישבו מלכת אל ירבעם4 Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate ”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
5 וישב רחבעם בירושלם ויבן ערים למצור ביהודה5 Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.
6 ויבן את בית לחם ואת עיטם ואת תקוע6 Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,
7 ואת בית צור ואת שוכו ואת עדלם7 Bethsur quoque et Socho et Odollam
8 ואת גת ואת מרשה ואת זיף8 necnon Geth et Maresa et Ziph,
9 ואת אדורים ואת לכיש ואת עזקה9 sed et Aduram et Lachis et Azeca,
10 ואת צרעה ואת אילון ואת חברון אשר ביהודה ובבנימן ערי מצרות10 Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
11 ויחזק את המצרות ויתן בהם נגידים ואצרות מאכל ושמן ויין11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini.
12 ובכל עיר ועיר צנות ורמחים ויחזקם להרבה מאד ויהי לו יהודה ובנימן12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
13 והכהנים והלוים אשר בכל ישראל התיצבו עליו מכל גבולם13 Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.
14 כי עזבו הלוים את מגרשיהם ואחזתם וילכו ליהודה ולירושלם כי הזניחם ירבעם ובניו מכהן ליהוה14 Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
15 ויעמד לו כהנים לבמות ולשעירים ולעגלים אשר עשה15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.
16 ואחריהם מכל שבטי ישראל הנתנים את לבבם לבקש את יהוה אלהי ישראל באו ירושלם לזבוח ליהוה אלהי אבותיהם16 Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.
17 ויחזקו את מלכות יהודה ויאמצו את רחבעם בן שלמה לשנים שלוש כי הלכו בדרך דויד ושלמה לשנים שלוש17 Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
18 ויקח לו רחבעם אשה את מחלת בן ירימות בן דויד אביהיל בת אליאב בן ישי18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai,
19 ותלד לו בנים את יעוש ואת שמריה ואת זהם19 quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.
20 ואחריה לקח את מעכה בת אבשלום ותלד לו את אביה ואת עתי ואת זיזא ואת שלמית20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.
21 ויאהב רחבעם את מעכה בת אבשלום מכל נשיו ופילגשיו כי נשים שמונה עשרה נשא ופילגשים ששים ויולד עשרים ושמונה בנים וששים בנות21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
22 ויעמד לראש רחבעם את אביה בן מעכה לנגיד באחיו כי להמליכו22 Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.
23 ויבן ויפרץ מכל בניו לכל ארצות יהודה ובנימן לכל ערי המצרות ויתן להם המזון לרב וישאל המון נשים23 Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.