1 בני יהודה פרץ חצרון וכרמי וחור ושובל | 1 Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal. |
2 וראיה בן שובל הוליד את יחת ויחת הליד את אחומי ואת להד אלה משפחות הצרעתי | 2 Reaia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai et Laad; hae cognationes Saraitarum. |
3 ואלה אבי עיטם יזרעאל וישמא וידבש ושם אחותם הצללפוני | 3 Et ista stirps Etam: Iezrahel et Iesema et Iedebos, nomenque sororis eorum Asalelphuni. |
4 ופנואל אבי גדר ועזר אבי חושה אלה בני חור בכור אפרתה אבי בית לחם | 4 Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa; isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. |
5 ולאשחור אבי תקוע היו שתי נשים חלאה ונערה | 5 Ashur vero patris Thecue erant duae uxores: Halaa et Naara. |
6 ותלד לו נערה את אחזם ואת חפר ואת תימני ואת האחשתרי אלה בני נערה | 6 Peperit autem ei Naara Oozam et Hepher et Themani et Ahasthari; isti sunt filii Naara. |
7 ובני חלאה צרת יצחר ואתנן | 7 Porro filii Halaa: Sereth et Sohar et Ethnan. |
8 וקוץ הוליד את ענוב ואת הצבבה ומשפחות אחרחל בן הרום | 8 Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum. |
9 ויהי יעבץ נכבד מאחיו ואמו קראה שמו יעבץ לאמר כי ילדתי בעצב | 9 Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “ Quia peperi eum in dolore ”. |
10 ויקרא יעבץ לאלהי ישראל לאמר אם ברך תברכני והרבית את גבולי והיתה ידך עמי ועשית מרעה לבלתי עצבי ויבא אלהים את אשר שאל | 10 Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “ Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi! ”. Et praestitit Deus quae precatus est.
|
11 וכלוב אחי שוחה הוליד את מחיר הוא אבי אשתון | 11 Chelub autem frater Suaa genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. |
12 ואשתון הוליד את בית רפא ואת פסח ואת תחנה אבי עיר נחש אלה אנשי רכה | 12 Porro Esthon genuit Bethrapha et Phasea et Tehinna patrem Hirnaas (id est urbis Naas); hi sunt viri Recha. |
13 ובני קנז עתניאל ושריה ובני עתניאל חתת | 13 Filii autem Cenez: Othoniel et Saraia; porro filii Othoniel: Hathath et Maonathi. |
14 ומעונתי הוליד את עפרה ושריה הוליד את יואב אבי גיא חרשים כי חרשים היו | 14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Geharasim (id est vallis Artificum); ibi quippe artifices erant.
|
15 ובני כלב בן יפנה עירו אלה ונעם ובני אלה וקנז | 15 Filii vero Chaleb filii Iephonne: Hir et Ela et Naham; filius quoque Ela: Cenez. |
16 ובני יהללאל זיף וזיפה תיריא ואשראל | 16 Filii quoque Iallelel: Ziph et Zipha, Thiria et Asarel. |
17 ובן עזרה יתר ומרד ועפר וילון ותהר את מרים ואת שמי ואת ישבח אבי אשתמע | 17 Et filii Ezra: Iether et Mered et Epher et Ialon. Et genuit Iether Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthemo. |
18 ואשתו היהדיה ילדה את ירד אבי גדור ואת חבר אבי שוכו ואת יקותיאל אבי זנוח ואלה בני בתיה בת פרעה אשר לקח מרד | |
19 ובני אשת הודיה אחות נחם אבי קעילה הגרמי ואשתמע המעכתי | 19 Filii autem uxoris eius Iudaicae sororis Naham patris Ceilae: Dalaia et Simeon pater Ioman. Filii autem Naham patris Ceilae: Garmitae et Esthemo Maachathitarum. |
20 ובני שימון אמנון ורנה בן חנן ותולון ובני ישעי זוחת ובן זוחת | 20 Filii quoque Simon: Ammon et Rinna, Benhanan et Thilon. Et filii Iesi: Zoheth et Benzoheth.
|
21 בני שלה בן יהודה ער אבי לכה ולעדה אבי מרשה ומשפחות בית עבדת הבץ לבית אשבע | 21 Filii Sela filii Iudae: Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes domus operantium byssum in Bethasbea |
22 ויוקים ואנשי כזבא ויואש ושרף אשר בעלו למואב וישבי לחם והדברים עתיקים | 22 et Iochim virique Chozeba et Ioas et Saraph, qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Bethlehem; hae autem sunt res veteres. |
23 המה היוצרים וישבי נטעים וגדרה עם המלך במלאכתו ישבו שם | 23 Hi sunt figuli habitantes Netaim et Gedera; apud regem in operibus eius commorati sunt ibi.
|
24 בני שמעון נמואל וימין יריב זרח שאול | 24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul; |
25 שלם בנו מבשם בנו משמע בנו | 25 Sellum filius eius, Mabsam filius eius, Masma filius eius. |
26 ובני משמע חמואל בנו זכור בנו שמעי בנו | 26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zacchur filius eius, Semei filius eius. |
27 ולשמעי בנים ששה עשר ובנות שש ולאחיו אין בנים רבים וכל משפחתם לא הרבו עד בני יהודה | 27 Filii Semei sedecim et filiae sex; fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio eorum non potuit adaequare summam filiorum Iudae.
|
28 וישבו בבאר שבע ומולדה וחצר שועל | 28 Habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual |
29 ובבלהה ובעצם ובתולד | 29 et in Bilha et in Esem et in Tholad |
30 ובבתואל ובחרמה ובציקלג | 30 et in Bathuel et in Horma et in Siceleg |
31 ובבית מרכבות ובחצר סוסים ובבית בראי ובשערים אלה עריהם עד מלך דויד | 31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David. |
32 וחצריהם עיטם ועין רמון ותכן ועשן ערים חמש | 32 Villae quoque eorum: Etam et Ain, Remmon et Thochen et Asan, civitates quinque. |
33 וכל חצריהם אשר סביבות הערים האלה עד בעל זאת מושבתם והתיחשם להם | 33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia.
|
34 ומשובב וימלך ויושה בן אמציה | 34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae |
35 ויואל ויהוא בן יושביה בן שריה בן עשיאל | 35 et Ioel et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel |
36 ואליועיני ויעקבה וישוחיה ועשיה ועדיאל וישימאל ובניה | 36 et Elioenai et Iacoba et Isuhaia et Asaia et Adiel et Isimiel et Banaia, |
37 וזיזא בן שפעי בן אלון בן ידיה בן שמרי בן שמעיה | 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Iedaia filii Semri filii Samaia. |
38 אלה הבאים בשמות נשיאים במשפחותם ובית אבותיהם פרצו לרוב | 38 Isti nominatim inscripti erant principes in cognationibus suis; et familiae eorum expansae sunt vehementer, |
39 וילכו למבוא גדר עד למזרח הגיא לבקש מרעה לצאנם | 39 et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. |
40 וימצאו מרעה שמן וטוב והארץ רחבת ידים ושקטת ושלוה כי מן חם הישבים שם לפנים | 40 Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham. |
41 ויבאו אלה הכתובים בשמות בימי יחזקיהו מלך יהודה ויכו את אהליהם ואת המעינים אשר נמצאו שמה ויחרימם עד היום הזה וישבו תחתיהם כי מרעה לצאנם שם | 41 Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt.
|
42 ומהם מן בני שמעון הלכו להר שעיר אנשים חמש מאות ופלטיה ונעריה ורפיה ועזיאל בני ישעי בראשם | 42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Pheltiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi |
43 ויכו את שארית הפלטה לעמלק וישבו שם עד היום הזה | 43 et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
|
| |