1 ולאחאב שבעים בנים בשמרון ויכתב יהוא ספרים וישלח שמרון אל שרי יזרעאל הזקנים ואל האמנים אחאב לאמר | 1 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens: |
2 ועתה כבא הספר הזה אליכם ואתכם בני אדניכם ואתכם הרכב והסוסים ועיר מבצר והנשק | 2 “ Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma, |
3 וראיתם הטוב והישר מבני אדניכם ושמתם על כסא אביו והלחמו על בית אדניכם | 3 eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri ”. |
4 ויראו מאד מאד ויאמרו הנה שני המלכים לא עמדו לפניו ואיך נעמד אנחנו | 4 Timuerunt illi vehementer et dixerunt: “ Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? ”. |
5 וישלח אשר על הבית ואשר על העיר והזקנים והאמנים אל יהוא לאמר עבדיך אנחנו וכל אשר תאמר אלינו נעשה לא נמליך איש הטוב בעיניך עשה | 5 Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes: “ Servi tui sumus: quaecumque iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac ”.
|
6 ויכתב אליהם ספר שנית לאמר אם לי אתם ולקלי אתם שמעים קחו את ראשי אנשי בני אדניכם ובאו אלי כעת מחר יזרעאלה ובני המלך שבעים איש את גדלי העיר מגדלים אותם | 6 Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: “ Si mei estis et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel ”. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. |
7 ויהי כבא הספר אליהם ויקחו את בני המלך וישחטו שבעים איש וישימו את ראשיהם בדודים וישלחו אליו יזרעאלה | 7 Cumque venissent litterae ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et miserunt ad eum in Iezrahel.
|
8 ויבא המלאך ויגד לו לאמר הביאו ראשי בני המלך ויאמר שימו אתם שני צברים פתח השער עד הבקר | 8 Venit autem nuntius et indicavit ei dicens: “ Attulerunt capita filiorum regis”. Qui respondit: “ Ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane ”. |
9 ויהי בבקר ויצא ויעמד ויאמר אל כל העם צדקים אתם הנה אני קשרתי על אדני ואהרגהו ומי הכה את כל אלה | 9 Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem populum: “ Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos? |
10 דעו אפוא כי לא יפל מדבר יהוה ארצה אשר דבר יהוה על בית אחאב ויהוה עשה את אשר דבר ביד עבדו אליהו | 10 Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae ”. |
11 ויך יהוא את כל הנשארים לבית אחאב ביזרעאל וכל גדליו ומידעיו וכהניו עד בלתי השאיר לו שריד | 11 Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Iezrahel, et universos optimates eius et notos et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae.
|
12 ויקם ויבא וילך שמרון הוא בית עקד הרעים בדרך | 12 Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam; cumque esset ad Betheced Pastorum in via, |
13 ויהוא מצא את אחי אחזיהו מלך יהודה ויאמר מי אתם ויאמרו אחי אחזיהו אנחנו ונרד לשלום בני המלך ובני הגבירה | 13 invenit fratres Ochoziae regis Iudae dixitque ad eos: “ Quinam estis vos? ”. At illi responderunt: “ Fratres Ochoziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios dominae reginae ”. |
14 ויאמר תפשום חיים ויתפשום חיים וישחטום אל בור בית עקד ארבעים ושנים איש ולא השאיר איש מהם | 14 Qui ait: “ Comprehendite eos vivos ”. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
|
15 וילך משם וימצא את יהונדב בן רכב לקראתו ויברכהו ויאמר אליו היש את לבבך ישר כאשר לבבי עם לבבך ויאמר יהונדב יש ויש תנה את ידך ויתן ידו ויעלהו אליו אל המרכבה | 15 Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “ Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo? ”. Et ait Ionadab: “ Est ”. “ Si est, inquit, da manum tuam ”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru |
16 ויאמר לכה אתי וראה בקנאתי ליהוה וירכבו אתו ברכבו | 16 dixitque ad eum: “ Veni mecum et vide zelum meum pro Domino ”. Et impositum currui suo |
17 ויבא שמרון ויך את כל הנשארים לאחאב בשמרון עד השמידו כדבר יהוה אשר דבר אל אליהו | 17 duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam.
|
18 ויקבץ יהוא את כל העם ויאמר אלהם אחאב עבד את הבעל מעט יהוא יעבדנו הרבה | 18 Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos: “ Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius. |
19 ועתה כל נביאי הבעל כל עבדיו וכל כהניו קראו אלי איש אל יפקד כי זבח גדול לי לבעל כל אשר יפקד לא יחיה ויהוא עשה בעקבה למען האביד את עבדי הבעל | 19 Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet ”. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. |
20 ויאמר יהוא קדשו עצרה לבעל ויקראו | 20 Dixitque: “ Sanctificate diem sollemnem Baal ”. Vocaveruntque. |
21 וישלח יהוא בכל ישראל ויבאו כל עבדי הבעל ולא נשאר איש אשר לא בא ויבאו בית הבעל וימלא בית הבעל פה לפה | 21 Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. |
22 ויאמר לאשר על המלתחה הוצא לבוש לכל עבדי הבעל ויצא להם המלבוש | 22 Dixitque ei, qui erat super vestes: “ Profer vestimenta universis servis Baal ”. Et protulit eis vestes. |
23 ויבא יהוא ויהונדב בן רכב בית הבעל ויאמר לעבדי הבעל חפשו וראו פן יש פה עמכם מעבדי יהוה כי אם עבדי הבעל לבדם | 23 Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “ Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal ”.
|
24 ויבאו לעשות זבחים ועלות ויהוא שם לו בחוץ שמנים איש ויאמר האיש אשר ימלט מן האנשים אשר אני מביא על ידיכם נפשו תחת נפשו | 24 Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis: “ Quicumque permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius ”. |
25 ויהי ככלתו לעשות העלה ויאמר יהוא לרצים ולשלשים באו הכום איש אל יצא ויכום לפי חרב וישלכו הרצים והשלשים וילכו עד עיר בית הבעל | 25 Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “ Ingredimini et percutite eos; nullus evadat! ”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. |
26 ויצאו את מצבות בית הבעל וישרפוה | 26 Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt |
27 ויתצו את מצבת הבעל ויתצו את בית הבעל וישמהו למחראות עד היום | 27 et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque diem hanc.
|
28 וישמד יהוא את הבעל מישראל | 28 Delevit itaque Iehu Baal de Israel. |
29 רק חטאי ירבעם בן נבט אשר החטיא את ישראל לא סר יהוא מאחריהם עגלי הזהב אשר בית אל ואשר בדן | 29 Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan.
|
30 ויאמר יהוה אל יהוא יען אשר הטיבת לעשות הישר בעיני ככל אשר בלבבי עשית לבית אחאב בני רבעים ישבו לך על כסא ישראל | 30 Dixit autem Dominus ad Iehu: “ Quia studiose fecisti, quod rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel ”. |
31 ויהוא לא שמר ללכת בתורת יהוה אלהי ישראל בכל לבבו לא סר מעל חטאות ירבעם אשר החטיא את ישראל | 31 Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel.
|
32 בימים ההם החל יהוה לקצות בישראל ויכם חזאל בכל גבול ישראל | 32 In diebus illis coepit Dominus discindere in Israel; percussitque eos Hazael in universis finibus Israel |
33 מן הירדן מזרח השמש את כל ארץ הגלעד הגדי והראובני והמנשי מערער אשר על נחל ארנן והגלעד והבשן | 33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse, ab Aroer, quae est super torrentem Arnon, et Galaad et Basan.
|
34 ויתר דברי יהוא וכל אשר עשה וכל גבורתו הלוא הם כתובים על ספר דברי הימים למלכי ישראל | 34 Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quae fecit, et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? |
35 וישכב יהוא עם אבתיו ויקברו אתו בשמרון וימלך יהואחז בנו תחתיו | 35 Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo. |
36 והימים אשר מלך יהוא על ישראל עשרים ושמנה שנה בשמרון | 36 Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.
|