Scrutatio

Mercoledi, 29 maggio 2024 - Sant'Alessandro ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 8


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהי אחרי כן ויך דוד את פלשתים ויכניעם ויקח דוד את מתג האמה מיד פלשתים1 Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.
2 ויך את מואב וימדדם בחבל השכב אותם ארצה וימדד שני חבלים להמית ומלא החבל להחיות ותהי מואב לדוד לעבדים נשאי מנחה2 Et percussit Moab et mensus est eos funiculo sternens eos in terra; mensus est autem duos funiculos ad occidendum et unum funiculum plenum ad vivificandum; factusque est Moab David serviens sub tributo.
3 ויך דוד את הדדעזר בן רחב מלך צובה בלכתו להשיב ידו בנהר3 Et percussit David Adadezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est, ut dominaretur super flumen Euphraten.
4 וילכד דוד ממנו אלף ושבע מאות פרשים ועשרים אלף איש רגלי ויעקר דוד את כל הרכב ויותר ממנו מאה רכב4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum; dereliquit autem ex eis centum currus.
5 ותבא ארם דמשק לעזר להדדעזר מלך צובה ויך דוד בארם עשרים ושנים אלף איש5 Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adadezer regi Soba, et percussit David de Syria viginti duo milia virorum;
6 וישם דוד נצבים בארם דמשק ותהי ארם לדוד לעבדים נושאי מנחה וישע יהוה את דוד בכל אשר הלך6 et posuit David praesidium in Syria Damasci; factaque est Syria David serviens sub tributo. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
7 ויקח דוד את שלטי הזהב אשר היו אל עבדי הדדעזר ויביאם ירושלם7 Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adadezer, et detulit ea in Ierusalem;
8 ומבטח ומברתי ערי הדדעזר לקח המלך דוד נחשת הרבה מאד8 et de Tebah et de Berothai civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis.
9 וישמע תעי מלך חמת כי הכה דוד את כל חיל הדדעזר9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
10 וישלח תעי את יורם בנו אל המלך דוד לשאל לו לשלום ולברכו על אשר נלחם בהדדעזר ויכהו כי איש מלחמות תעי היה הדדעזר ובידו היו כלי כסף וכלי זהב וכלי נחשת10 et misit Thou Adoram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod pugnasset cum Adadezer et percussisset eum; hostis quippe erat Thou Adadezer. Attulit autem Adoram et vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea,
11 גם אתם הקדיש המלך דוד ליהוה עם הכסף והזהב אשר הקדיש מכל הגוים אשר כבש11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat:
12 מארם וממואב ומבני עמון ומפלשתים ומעמלק ומשלל הדדעזר בן רחב מלך צובה12 de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalec et de manibus Adadezer filii Rohob regis Soba.
13 ויעש דוד שם בשבו מהכותו את ארם בגיא מלח שמונה עשר אלף13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, percussa Idumaea in valle Salis, caesis decem et octo milibus.
14 וישם באדום נצבים בכל אדום שם נצבים ויהי כל אדום עבדים לדוד ויושע יהוה את דוד בכל אשר הלך14 Et posuit in Idumaea praesidia; et facta est universa Idumaea serviens David. Et auxiliatus est Dominus David in omnibus, ad quaecumque profectus est.
15 וימלך דוד על כל ישראל ויהי דוד עשה משפט וצדקה לכל עמו15 Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
16 ויואב בן צרויה על הצבא ויהושפט בן אחילוד מזכיר16 Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum; porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis,
17 וצדוק בן אחיטוב ואחימלך בן אביתר כהנים ושריה סופר17 et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba.
18 ובניהו בן יהוידע והכרתי והפלתי ובני דוד כהנים היו18 Banaias autem filius Ioiadae super Cherethi et Phelethi; filii autem David sacerdotes erant.