Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 35


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ובני ראובן בכור ישראל כי הוא הבכור ובחללו יצועי אביו נתנה בכרתו לבני יוסף בן ישראל ולא להתיחש לבכרה1 Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,
2 כי יהודה גבר באחיו ולנגיד ממנו והבכרה ליוסף2 quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.
3 בני ראובן בכור ישראל חנוך ופלוא חצרון וכרמי3 Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.
4 בני יואל שמעיה בנו גוג בנו שמעי בנו4 Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,
5 מיכה בנו ראיה בנו בעל בנו5 Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,
6 בארה בנו אשר הגלה תלגת פלנאסר מלך אשר הוא נשיא לראובני6 Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
7 ואחיו למשפחתיו בהתיחש לתלדותם הראש יעיאל וזכריהו7 Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;
8 ובלע בן עזז בן שמע בן יואל הוא יושב בערער ועד נבו ובעל מעון8 porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.
9 ולמזרח ישב עד לבוא מדברה למן הנהר פרת כי מקניהם רבו בארץ גלעד9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.
10 ובימי שאול עשו מלחמה עם ההגראים ויפלו בידם וישבו באהליהם על כל פני מזרח לגלעד10 In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.
11 ובני גד לנגדם ישבו בארץ הבשן עד סלכה11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:
12 יואל הראש ושפם המשנה ויעני ושפט בבשן12 Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;
13 ואחיהם לבית אבותיהם מיכאל ומשלם ושבע ויורי ויעכן וזיע ועבר שבעה13 fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.
14 אלה בני אביחיל בן חורי בן ירוח בן גלעד בן מיכאל בן ישישי בן יחדו בן בוז14 Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.
15 אחי בן עבדיאל בן גוני ראש לבית אבותם15 Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.
16 וישבו בגלעד בבשן ובבנתיה ובכל מגרשי שרון על תוצאותם16 Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.
17 כלם התיחשו בימי יותם מלך יהודה ובימי ירבעם מלך ישראל17 Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.
18 בני ראובן וגדי וחצי שבט מנשה מן בני חיל אנשים נשאי מגן וחרב ודרכי קשת ולמודי מלחמה ארבעים וארבעה אלף ושבע מאות וששים יצאי צבא18 Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;
19 ויעשו מלחמה עם ההגריאים ויטור ונפיש ונודב19 dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos.
20 ויעזרו עליהם וינתנו בידם ההגריאים וכל שעמהם כי לאלהים זעקו במלחמה ונעתור להם כי בטחו בו20 Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
21 וישבו מקניהם גמליהם חמשים אלף וצאן מאתים וחמשים אלף וחמורים אלפים ונפש אדם מאה אלף21 Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;
22 כי חללים רבים נפלו כי מהאלהים המלחמה וישבו תחתיהם עד הגלה22 vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
23 ובני חצי שבט מנשה ישבו בארץ מבשן עד בעל חרמון ושניר והר חרמון המה רבו23 Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.
24 ואלה ראשי בית אבותם ועפר וישעי ואליאל ועזריאל וירמיה והודויה ויחדיאל אנשים גבורי חיל אנשי שמות ראשים לבית אבותם24 Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.
25 וימעלו באלהי אבותיהם ויזנו אחרי אלהי עמי הארץ אשר השמיד אלהים מפניהם25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
26 ויער אלהי ישראל את רוח פול מלך אשור ואת רוח תלגת פלנסר מלך אשור ויגלם לראובני ולגדי ולחצי שבט מנשה ויביאם לחלח וחבור והרא ונהר גוזן עד היום הזה26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.
27 Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.
28 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.
29 Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;
31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,
33 porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;
34 Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,
35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;
36 Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.
37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;
39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.
40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;
41 porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.